De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10613 Deprsps2
9.1
CAPUT VIII.
9.1
Spiritus sanctus procedit de Patre et Filio, quia procedit de solo vero Deo, qui Pater est et Filius.
9.2
Consideremus etiam quod Dominus dicit in Evangelio. Ait enim: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et, quem misisti, Jesum Christum. Aut ergo ita intelligendus est iste solus verus Deus, ut cum nominamus solum Patrem, non significetur ille solus verus Deus, neque quando nominamus solum Filium; sed tunc solummodo intelligatur iste solus verus Deus, quando simul dicimus Patrem et Filium. Aut solus verus Deus intelligitur, cum nominamus solum Patrem, aut solum Filium; at si solo Patre nominato, aut solo Filio, non intelligitur solus verus Deus sine abjectione nominis alterius, non est Pater perfectus Deus, neque Filius perfectus Deus; sed est Deus compositus ex Patre et Filio. Sed credimus Patrem esse perfectum, et solum verum Deum et Filium similiter perfectum et solum verum Deum. Cum ergo nominamus Patrem solum aut Filium, non aliud intelligimus, excepta relatione qua referuntur ad invicem, quam solum verum Deum et eumdem quem in utriusque prolatione cognoscimus. Itaque cum dixit Dominus: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et, quem misisti, Jesum Christum; si addidisset, dicens: Et de hoc solo vero Deo procedit Spiritus sanctus, quis auderet separare Filium ab illa processione, cum ille solus verus Deus non magis aut minus sit Pater quam Filius? Quapropter si idem solus verus Deus intelligitur, cum solus Pater dicitur aut Filius et cum ambo simul nominantur: quid apertius quam quia de solo vero Deo, qui Pater est et Filius, procedit Spiritus sanctus, cum dicitur a patre procedere? Quare sicut intelligeretur de Filio procedere, si idem Filius dixisset de solo vero Deo illum procedere, quando dixit se et Patrem solum verum Deum esse; ita cum dicit eum de Patre procedere, absque dubio significat eum de se procedere.