Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Anselmus CantuariensisEpis 100 · 10620-episto263More by Anselmus Cantuariensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
100.1
EPISTOLA XXIII. AD PETRUM. Quod clericus priusquam stabilitatem libere promiserit, non potest invitus ab abbate detineri. Quodque in eo monasterio manere debet in quo prius petitionem et votum monachi fecit.
100.1
Domno et Patri abbati reverendo PETRO frater ANSELMUS dictus abbas Becci, per praesentis vitae sanctitatem adipisci futurae felicitatem.
100.2
Fratrem me vestrae sanctitatis, sicut mandastis, et fraternitatem hanc me velle servare sicut poscitis, confiteor. Quod quia domino Ursioni clerico, qui apud vos petitionem et votum monachi fecit, et nunc apud nos manet, vultis apparere; nihil utique vobis minus de illo faciemus, quam a vestra charitate nobis fieri postularemus. Scitote namque quoniam apud nos priusquam apud vos petitionem et votum monachi fecit. Si ergo per hoc vos putatis juste illum posse revocare, quibus posterius hanc petitionem et hoc votum, importunitate precantium victus fecit; multo justius possumus nos illum retinere, quibus hoc prius de longe veniens spontanea voluntate, non ulla vestra persuasione coactus, fecit ille: quo multo magis est debitor servare veritatem in prima et libera promissione quam in ejusdem primae promissionis violatione. Nam si praefatae petitionis et voti testes habetis et ejusdem confessionem; nos plus habemus, quia voluntatem ipsius tenemus cum testibus et confessione, et priores suscepimus ejus promissionem. Denique vestram non latet prudentiam quia quanto tempore novitius in incolumitate sui sponte petens monachicam conversionem, in monasterio conversatur ante professionem, secundum regulam nostram differtur propter stabilitatis probationem. Nec interim eum ullus cogere potest ad remanendum, sed libera ei conceditur potestas ad discedendum. Non dico quod non peccet, si acceptam bonam voluntatem deserat; et quod saepius ore bene promisit, diabolica persuasione deceptus exhorreat sed dico quia quamvis coram Deo mendacii arguatur; non est tamen abbatis, 350 ut quod ille promisit, ab eo violenter exigat. Quam rationem et nobis et vobis pariter servandam esse cognoscitis. Quapropter si praedictum clericum vultis ad vos reducere, mittite pro eo: et, si voluerit, liberam habet potestatem a nobis recedendi; si autem noluerit, non a vestra discretione calumniam pati debet nobiscum remanendi; nec in nobis ulla debet esse voluntas illum expellendi. hoc enim modo me erga vos fraterno affectu uti, quod poscitis, existimo; si quod a vobis mihi ordinate fieri peterem, vestrae fraternitati facere non renuo. Ad calumniam vestram, quam dicitis, rationem excusationis nostrae exposuimus; sed quoniam inter nos et vos res haec agitur, consilium vobis dare non audemus. Quo tamen nos utamur in re simili consilio, dicere non prohibemur. Nostrum utique semper est consilium ut nullum ante illam sui deditionem, quam per cucullae spontaneam acceptionem facit; si ad aliud monasterium ire voluerit, invitum teneamus novitium: sed inquantum possumus, illum absolventes, nostrum simul illi consilium, si poscit, impendimus et auxilium. Quod si bonam deserens volantatem monachus esse noluerit, a voto cujus se debitorem fecit non absolvimus, sed nullam illi vim per nos inferentes, illum Dei exactioni, cui se debitorem fecit, dimittimus. Si autem praedictus clericus nobiscum manserit, et res ejus, quas prius sicut seipsum nobis dedit quam apud vos petitionem et votum monachi faceret, retinere volueritis, nullam a nobismet calumniam sustinebitis. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note