Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
102.1
EPISTOLA XXV. AD GUILLELMUM. Ut si diligat Anselmum, veniat Beccum, et saeculum fugiat.
102.1
Suo dilecto, suo dilectori, suo desiderato GUILLELMO frater ANSELMUS dictus abbas Becci, non diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt, sed a Deo amari et Deum amare.
102.2
Quod prius dicam in epistola mea dilecto dilectori meo, nisi quod maxime postulat de dilectione mea. Anima namque dilecta animae meae mittendo litteras dilectione flagrantes, et dilectionem fragrantes, petit a me signa dilectionis, litteras consolationis. Quid autem dulcius, quid jucundius, quae major consolatio dilectioni, quam dilectio? Quid igitur scribam quod magis consoletur te dilectorem meum, quam quia sic te diligit anima mea; ut nisi te teneat, non consoletur de te cor meum, nec satietur desiderium meum. Cum enim tanta dilectione, tanta postulatione rogas ut te diligam; utique facis ut te non solum voluntate diligam, sed et necessitate desiderem: et certe nihil consolatur desiderantem, nisi quod satiat desiderium, et nihil magis torquet quam dilatio. Optat dilectio tua consolari epistola dilectionis meae; desiderat dilectio mea delectari praesentia dilectionis tuae. Si ergo non vis torquere animam meam, satia quod tam studiose, tam vehementer accendisti, desiderium meum. Quomodo enim mihi dicis quia me diligis; et ut te diligam, anima dilecta mea, sinis torquere praecordia mea? Denique si eadem fervent dilectione intima tua, qua et mea, necesse est ut eodem desiderio liquefiat anima tua quo et mea. Sed quomodo vel possibile est ut tu velis me diligere te, et tu non similiter diligas me? Ne ergo sis crudelis in animam tuam et meam, veni et consolare tuam et meam. Sed cum exieris de civitate tua, esto Loth: ne respicias retro. Oculos habe ante, ut discas viam ad veniendum, ne habeas eos retro, ut obliviscaris viam ad redeundum; quatenus cum Apostolo obliviscaris ea quae retro sunt, et extendas te ad ea quae ante sunt. Aperte dico, sic veni, ut simul conversemur, si vis ut invicem nos consolemur. Possem, mi charissime, commonere dilectionem tuam ex multis sacrae Scripturae dictis, ut mundum et concupiscentiam ejus contemneres; si ea quae tibi dicturus essem ipse nescires. Memento, charissime, quia per vanitatem transimus ad veritatem. Noli amare vanitatem, si vis obtinere veritatem. Scito quia in Anglicam terram ante mediam hanc Quadragesimam proficiscor, circa Pentecosten, Deo annuente, monasterium nostrum reversurus. Si tamen Deus inspiraret tibi quod desidero et quod tibi expediret, scis quia semper nocuit differre paratis, nec deessent qui te cum gaudio susciperent, sicut susceperunt olim, me absente, similiter domnum Rodulfum filium Lanscelini. Omnipotens Dominus praeveniat omnes voluntates et actiones tuas suo consilio, et subsequatur suo auxilio, amice mi dulcissime cordi meo.