Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
103.1
351 EPISTOLA XXVI. AD MONACHOS BECCENSES. Eos hortatur ut absente coenobiarcha vivant integerrime: et eis suae in Anglia morae causas reddit.
103.1
Dominis et fratribus charissimis, servis Dei Becci commanentibus, frater ANSELMUS servus eorum, semper ad meliora cum humilitate proficere, et nunquam deficere.
103.2
Bene fecistis, quia de rebus domni Hugonis defuncti, et de his quae erga vos sunt, mihi mandastis; et quia gratia Dei vos et vestra protegi intimastis, me semper hoc desiderantem valde laetificastis. Quoniam autem vos scio non dissimiliter desiderare nosse quae circa me sunt, scitote quoniam ex quo a vobis, vestris me prosequentibus orationibus, egressus sum, omnia mihi prospere per Dei misericordiam evenerunt, et his qui mecum sunt. Ubicunque vel eundo, vel morando sum; non aliter quam in nostra re propria, Deo donante, sum. Quoniam vero rex chartam nostram de rebus quas habemus in Anglia, nonnisi praesentibus datoribus, qui non omnes in curia Paschali adfuerunt, voluit confirmare: jussit me usque Pentecostem ad curiam suam, ubi omnes simul jam convenerunt, exspectare: qua confirmatione peracta, Deo vestris favente precibus, ad desiderantes et desideratos meos desidero remeare. Notum est, dilecti mei, dulcedini vestrae quia religio vestra munda et immaculata apud Deum et Patrem est desiderium meum, et bona vita vestra est in hoc saeculo gaudium meum. Si quid ergo de vestra charitate pro hac voluntate merui, ut taceam, bene vivendi, primum, quod majus est, precor, obsecro ut bene vivendo laetificetis absentes et praesentes cor meum, et de bono vestro impleatis desiderium et gaudium meum. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras: ut magis ac magis( quod gratia Dei estis) solliciti sitis servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Domnum Hugonem de Gornaco dilectissimum nostrum, et domnum Odonem antiquum amicum, et novum commilitonem nostrum, et charissimas dominas et matres nostras dominam Evam, et dominam Basiliam ex nostra parte, quanto dulcius potestis, salutate; et eos, sicut vos et illos decet, et nostram scitis voluntatem, serviendo et honorando confortate. Si plusquam dixi moram fecero, tolerate; quia spero in Deo, non erit sine aliqua utilitate.