Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Anselmus CantuariensisEpis 104 · 10620-episto263More by Anselmus Cantuariensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
104.1
EPISTOLA XXVII. AD ROBERTUM. Ut qui, relicto monasterio suo, absque causa et ipso absente discesserat, eo revertatur.
104.1
Domino et fratri dulcissimo ROBERTO ANSELMUS salutem et vitam consequi sempiternam.
104.2
Dictum est mihi quia postquam ivi in Angliam, noluistis in monasterio vestro conversari. Quod si factum est bono animo et propter rationabilem causam, utcunque potest tolerari; si vero aliquo rancore factum est, scitote me multum mirari. Nam etiamsi habetis aliquam causam, quae vobis recta videtur, ut a monasterio vestro vos alienaretis; vel propter amorem nostrum deceret vos exspectare, donec mihi rem ipsam, quae vos offenderet, intimaretis; et deinde nostro consilio cor vestrum, sicut servum Dei deceret, pacaretis. Precor igitur ut si me et consilium meum diligitis, sicut ego vos semper dilexi et diligo, ad monasterium vestrum veniatis, et ibi cum aliis pacifica et benigna conversatione Deo serviatis. Si autem mihi acquiescere nolueritis scitote quia animae vestrae non expedit, et me contristatis. Quod si vobis grave est placita tenere quae vobis commendavi, magis volo ut illa dimittatis quam quod animam aut famam vestram laedat faciatis. Non dico modo verba inconvenientia, quae de vobis pro hac occasione dicuntur in Anglia. Valeat mihi dulcis charitas vestra; et ne faciat quod me contristet, quia jucunda est mihi benignitas vestra.

Intertext edge

Open linked passage

Note