Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Anselmus CantuariensisEpis 105 · 10620-episto263More by Anselmus Cantuariensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
105.1
EPISTOLA XXVIII. AD HAYMONEM ET RAYNALDUM MONACHOS. Ut Becci cucullam induant, qui e longinquo illuc venerant Anselmi convisendi ergo, eos vehementer hortatur.
105.1
Suis dilectissimis et desideratissimis consanguineis HAYMONI et RAYNALDO frater ANSELMUS servus servorum Dei Becci commanentium, tota virtute vanitatem contemnere, et toto affectu ad veritatem contendere.
105.2
Cum audivi, animae dilectissimae animae meae, quas sicut se diligit, et de quibus quod de se, desiderat anima mea; cum audivi vos de tam longe quaesivisse faciem meam, exprimere nequeo quantum gaudium perfudit cor meum, quantum dilatata est spes mea de vobis, quantum prius ardens, vehementius exarsit desiderium meum de vobis. Concupiscunt jam, dilectissimi mei, concupiscunt oculi mei vultus vestros, extendunt se brachia mea in amplexus vestros. Anhelat ad oscula vestra os meum, desiderat conversationem vestram quidquid restat de vita mea, ut in pleno gaudio futurae vitae vobiscum gaudeat anima mea Hoc optant, hoc orant de vobis ardentia pro vobis intima mea, charissimi, hoc jam fidentius sperant, et ad hoc ardentius anhelant, quia vos in Northmanniam adduxit voluntas Altissimi. Spero enim orando, et oro sperando in eo qui sua gratia tantum fecit, quia secundum votum meum perficiet quod incoepit. Sed quoniam donec videam quod opto, stimulat me desiderium meum, interim ex cordis abundantia loquitur os meum. Gustate, amantissimi, quam suavis est Dominus; quod nequaquam scire potestis quandiu dulcis est vobis mundus. Scitis, dilectissimi mei, quia mundus transibit et concupiscentia ejus; Deus autem permanebit, et omnis gloria ejus. Qui ergo diligit mundum, sectatur vanitatem, et consequetur miseram indigentiam; qui autem, contempto mundo, eligit Deum, sequitur veritatem et inveniet beatam sufficientiam. Sed quid cunctor aperte dicere desiderium cordis mei? Dicam ego: Persuadeat Deus. Desiderati mei, nihil tam bene potestis, quam monasticae vitae propositum arripere; nusquam melius hoc potestis, quam cum illo qui vobis in hoc desiderat et potest, Deo dante, servire et consulere. Utique non fallo, quia amicus sum; certe nec fallor, quia expertus sum. Simus ergo monachi simul, serviamus Deo simul, ut de invicem nunc et in futuro gaudeamus simul una caro, unus sanguis, una anima, unus spiritus simus. Denique accessistis, accedendo succendistis, succendendo conflastis, conflando consolidastis animam meam cum animabus vestris. Scindi potest, secerni jam non potest. Trahere illam ad saeculum vobiscum 352 non potestis. Aut ergo cum illa manebitis, aut illam scindetis. Sed si illi cohaeretis, non solum consanguinei, sed et conspirituales estis. Si vero illam scinditis, non consanguinei, sed vere sanguinei et carnales estis. Si ad hoc venistis, vos ipsi judicate qui et quales dicendi estis. Sed absit! charissimi; sed avertat Deus, dilectissimi, ne tam insanabiliter animam vos diligentem et erga vos innocentem laedatis; ne tam intolerabiliter spem de vobis bonam confundatis. O quomodo inter praecordia mea fervet amor meus! Quomodo laborat totus erumpere simul affectus meus! Quomodo quaerit se verbis exprimere; sed nulla verba sufficiunt! Quanta vult expromere; sed tempus et charta non capiunt! Dic tu, o bone Jesu, cordibus eorum, sine quo nulla vox valet auribus eorum; dic illis ut relinquant omnia, et sequantur te. Promitte illis quia, cum veneris judicare, sedebunt tecum et judicabunt tecum. Nec separes a me, quibus me tanto carnis et spiritus affectu junxisti; sed aggrega eos illis quibus tibi servientibus me servire jussisti. Domine, tu testis es interius; et lacrymae quae, me hoc scribente, fluunt, testes sunt exterius, si mecum quod opto fecerint quomodo gaudens erit cor meum: si alibi hoc fecerint, quam melius illis scio, quid talibus expediat, qualiter timida et suspensa erit mens mea? Si saeculum tenuerint, quam dolens et tristis erit anima mea. Nimis loquor, sed immenso amore cogor. Amati et desiderati, valete et manete. Manete, inquam, et permanete. Quod utinam prius audiam incoeptum quam veniam, et cum venero, inveniam!

Intertext edge

Open linked passage

Note