Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
106.1
EPISTOLA XXIX AD HENRICUM. Ut quantocius mundum relinquat
106.1
Domino, fratri amico HENRICO frater ANSELMUS, abbas Becci, bonae voluntatis perfectionem et effectum.
106.2
Benedictus Deus in donis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, qui vestrae dilectioni tantum de nostro desiderio, propter quod ivistis, concessit efficere: quem oramus ut quod deest adhuc de voto nostro et de vestra mercede, dignetur perficere. De qua re consilium nostrum per fratres nostros mando. De gratia et dilectione ducis, de qua mihi scripsistis, multum gaudeo; et pro ea Deo et illi et vobis gratias ago. Quod etiam illi per litteras facere cogito, cum nuntii vestri, sicut audivi constitutum esse, ad illum redibunt. Et quoniam nescio si hoc necesse erit fieri antequam redeam; cum primum poteritis, mandate mihi praenomen ejus, et nomina uxoris et filiorum ejus: solum enim nomen ejus teneo, quia Vitalis vocatur. Sed quoniam dulcis mihi vestra dilectio sic me sibi sua probitate conglutinavit, ut idem de vobis, quod de me, desideret cor meum, unde jam spem magnam ex vestris sermonibus concepi, non potest mens mea quiescere, donec ipsum meum desiderium de vobis satietur. Quamvis igitur nullus sermo mihi sufficiat, donec Deus quod opto perficiat, pauca tamen, quia non nescienti loquor, pro hoc ipso amica familiaritate commemoro. Pensa igitur, dulcis amice, quantalibet mundi gloria potitus fueris, quis sit finis, et in fine quis fructus, quod praemium: et econtra, quae sit exspectatio mundi gloriam calcantium. Si dicis, non soli monachi ad salutem perveniunt, verum est. Sed qui certius, qui altius illi qui solum Deum conantur amare; an illi qui amo rem Dei et amorem saeculi simul volunt copulare? Sed forsitan dicet aliquis quia et in ordine monachorum est periculum. O homo qui hoc dicit, quare non considerat quid dicit! O rationalis natura! an est hoc rationabile consilium, ut quia ubique est periculum, ibi eligas manere ubi majus est periculum? Denique si ille qui solum Deum nititur amare servat propositum usque in finem, certa est salus. Si vero ille qui mundum vult amare, non deserit suum propositum ante finem, aut nulla, aut dubia, aut minor est salus. Et certe satis probat quia nullatenus, aut parum aliquod bonum diligit, qui illud ubi certius et melius cognoscit, non elegit. Sed dicunt multi: Gravius irascitur Deus peccanti monacho quam alii, quia de proposito altiori cadit. Hoc verum est, quandiu est in peccato. Sed certe benignius et familiarius suscipit Deus monachum poenitentem, si ad suum propositum rediit, quam non monachum qui ad idem propositum non venit. Plus namque placet Deo etiam post grave peccatum, cujus propositum est et ante post, quo majus habere non potest, quam ille qui nec ante nec post simile peccatum, vult proponere, quo melius non potest. Si ergo et innocentibus et poenitentibus melius est ad vitam monachicam venire, et redire, quam absistere: quid moraris? Si prius de hac vita tolleris, damnum est irrecuperabile. Multa, charissime, de monachicae vitae altitudine et certitudine, de quiete et jucunditate dicere possem, si epistola modum non excederet: festina ergo ad tantum bonum, quia nullo bono efficacius venies ad summum bonum. Plures vidi hoc promittentes et differentes, quos ita mors tulit ut nec hoc perficerent quo se impediebant, nec hoc inciperent quod promittebant. Quod valde timeo de te; sed avertat Deus a te, charissime. Vale, et noli tardare.