Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Anselmus CantuariensisEpis 107 · 10620-episto263More by Anselmus Cantuariensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
107.1
EPISTOLA XXX. AD WALCHELMUM. Quod monachum ad tempus datum non possit retinere invito abbate qui eum repetit. Et intercedit pro Gisleberto.
107.1
Domno et Patri reverendo episcopo Wintoniensi WALCHELMO frater ANSELMUS, orationum et servitii fidelitatem.
107.2
Secundum quod vestram scivi voluntatem, locutus sum cum domno abbate de monte Sanctae Trinitatis. Concessionem a domno abbate Rainero antecessore suo vobis factam esse de domno Stephano monasterii sui monacho penitus negat. Hanc autem negationem mihi sic se putat asserere, quia dicit se vestris precibus eumdem fratrem eo tenore concessisse, ut quandocunque ab ipso, aut post ipsum a priore sui monasterii revocaretur, absque excusatione rediret; vestramque reverentiam eumdem non invitum suscepisse. Persuasi tamen quantum potui, ut nihil contra voluntatem vestram acceleraret. Quid tandem jam velit, vobis aut jam scripsit, aut scripturus est, omni interim de dilatione reditus fratris offensione remota. Interea, si quid plus potero, secundum quod scio vos inde velle, apud illum efficere tentabo. Domnus Robertus frater, et sub vestra sanctitate conservus noster, quem et dilectorem vestrum volo dicere, quia scio, sed non audeo; quia forsitan non omnis qui audit, credit: nescio quid supra me confidens per me nimis instat, quatenus apud me pietatem vestram pro fratre meo Gisleberto intercedam. Sed valde grave mihi semper est aliquid a quoquam petere contra ejus voluntatem, maxime ab illo cujus nunquam volo offendere benignitatem. Itaque angustiae mihi sunt undique. Si enim precibus pietatis non moveor, nimis ero durus; si autem aliquid precibus ab invito extorqueo, etiam quod sponte tribuendum sit, timeo videri 353 importunus. Quoniam igitur nec tacere audeo, nec rogare, saltem ad discendum liceat servo vestro benignam vestram prudentiam humiliter interrogare: Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Doceri ergo a vestra sapientia cupio, si apud Deum pater non portat iniquitatem filii, nec filius iniquitatem patris, utrum apud propinquum frater portet iniquitatem fratris. Videmus enim hoc fieri non solum apud multos extraneos, sed et apud quosdam propinquos, quorum auctoritas facile reprehendenda non est. Denique quomodo verum est quia sicut anima patris, ita et anima filii, Dei est; ita verisimile videtur quia sicut caro fratris, ita et caro fratris consanguinei est; et si cujuslibet culpa in propinquum transit, propinquior est filius patri quam frater fratri. Si ergo vestrae pietati solubilis videtur haec quaestio, praefatum Gislebertum, quia prope est, doceat suam solutionem, et super ipsum erit dubitanti mihi susceptam mandare responsionem. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note