Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
10.1
EPISTOLA X. AD RODULFUM. Se nusquam dixisse quod non amplius ei suos libros praestarent: imo ad omnia ei praestanda sincere se esse paratum.
10.1
Meritis et moribus reverendo domino, charitate et proposito dulcissimo fratri, domno RODULFO, frater ANSELMUS.
10.2
Litteras vestras, litteras, inquam, vere dilecti et vere dilectoris mei olim accepi, quae ex his quae interius a facie ferebant, pia compassione me compunxerunt; sed ex his, quae exterius a tergo gerebant, intolerabili moerore me vulneraverunt. Cujus livoris dolorem nisi prius per satisfactionem detersero, et noster animus ad ea, quae amica desiderat compassio, moerore languidus et pudore mutus deficiet, et nostra mens sinceritatis dicta, velut simulationis ficta, quasi jure despiciet. Omnino enim pati non potest mens vobis, et caeteris dominis nostris dilectissimis, vestrae imo, quod libentius dico si dignamini, nostrae congregationis fratribus devotissima, omnino, inquam, pati non potest, ut vel suspicemini ex ore meo exiisse, quod non amplius vobis libros nostros praestabimus: hoc namque si unquam dicere potui, et vos credite, et ego confitebor me nunquam vobis amicum fuisse veracem, sed simulatorem fallacem. Quomodo enim, quantum ad me attinet, aliquid illis possum negare, pro quibus animam non dubitem dare? Quod tamen si qua mea non cruditas ventris, sed crudelitas mentis evomuisset, tam sublimi illud humilitate, tam admirabili patientia, tam submissa satisfactione et satisfacienti submissione retulistis, ut me nihil unquam simile dixisse profundius puderet, vel altius poeniteret. Litteras quoque, quae vobis pro remittendis libris missae sunt, nec ita fieri jussi; nec ante recitationem eorum, qui libros attulerunt, ita factas esse scivi. Domino igitur abbate concedente, me volente, nullo fratrum resistente, nostro, pariter et vestro compensato commodo, libenter vobis quoscunque libros, vel potius quaecunque habemus, mittemus quando exigetis; quos vero de nostris vos habetis, dimittemus quandiu indigetis. Delectabilius scripsissem charissimo meo in spirituali certamine anhelanti, et amici compassionem piis gemitibus provocanti, licet non indigenti, sed tamen cupienti qualem possem confortationem, quam, ne quid de me inimicum amicus crederet, mei excusationem. Sed quoniam et illud erit recuperabile, et hoc pati amico erat intolerabile, nec epistolaris angustia poterat in utroque affectus capere latitudinem, 316 distuli quod delectabat, ut excluderem quod laedebat. Adeo enim, frater dilectissime, de tuae puritate charitatis omni modo sum certus, ut si de mea erga te quidquam credideris imminutum, id te sine tristitia vel cogitare non posse nullo modo sim certus. Quomodo igitur possum non transferre illum dolorem in animum meum; vel potius quomodo non dicam illum dolentem animum esse meum, qui sic dolet propter amorem meum? Rogo igitur, charissime, ut si quid deinceps audieris de me, quod erga te extra regulam videatur charitatis, non credat hoc indiscussum animus tuus alter meus, ne laedatur animus meus alter tuus. Saluta ex nostra parte omnes dominos meos fratres tuos: inter quos enim nullum invenire possum non dilectum, ex illis nullum eligere possum ut dilectum. Qui tamen diuturniori experientia plus tecum de mea confidant fidelitate, nec tuam, nec illorum latet sinceritatem. Vale tu, et valeant illi.