Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
111.1
EPISTOLA XXXIV. AD URBANUM. Timet ne episcopus tam gravibus aerumnis obruatur; eumque optat episcopatu absolvi.
111.1
Suo reverendo domino Christianorum universali pontifici URBANO frater ANSELMUS, quod suus.
111.2
De Belvacensi episcopo, quod sentio breviter, sed magno affectu dico, et ut notum sit vestrae pietati desidero. Nihil proficit in episcopatu, sed et ipse a sui custodia impeditur, nec rebus Ecclesiae prodest, nec in futuro ego, aut aliquis eorum qui rem noverunt, et secundum Deum eam considerare volunt, aliquid melius sed deterius exspectamus. Non quia in ejus innocenti vita aliqua culpa malae voluntatis sit; sed quia non est talis qui tantum onus possit sustinere, tantam malitiam irruentem, tantas insidias circumstantes cavere. Unde valde timeo ne abundantiori tristitia absorbeatur, in qua cum nimio dolore cor ejus versatur, et in qua nullo alio vinculo quam sola vestra jussione ligatur. Quapropter ego et alii secundum Deum amici ejus corde cum ipso prosternimur ad vestigia vestrae misericordiae, ut ei viscera sua aperiat, et de tanto malo et periculo, in quibus sine utilitate esse se sentit, clementer eripiat. Ne prohibeat agnum mitem de medio circumvenientium et irruentium luporum et leonum fugere; nec puerum innocentem de Chaldaeorum fornace exire. Quod qualiter meae parvitati fieri posse congruentius videatur, per eumdem ipsum excellentia vestra poterit audire, si dignatur. Eo enim modo, nisi aliter prudentiae vestrae videbitur, nequaquam gloriabitur se malitia per falsitatem praevaluisse; sed innocentia gratulabitur per libertatem mentis evasisse. Mirari potest forsitan vestra sapientia cur sic mihimet contrarius videat existere, ut quem episcopum fieri coegi, episcopatum velim deserere. Sed fateor illi, cui conscientiam meam celare non debeo, quia mala quae patitur, prius sensi et praedixi, cum ad episcopatum peteretur; sed illi in me sententiam meam obruerunt, qui illum petendo cum magna importunitate concorditer in me irruerunt. Timebam enim in corde meo asserere Deum magis esse in meo solo sensu et voluntate, quam in multorum, se simpliciter eum propter Deum petere clamantium, unanimitate. Ingerebat se etiam hoc menti meae, quia saepe Deus magis operatur per vitam illitteratorum quaerentium quae Dei sunt, quam per astutiam litteratorum quaerentium quae sua sunt. Ecce in conspectu vestro est, cur eum episcopum fieri concessi, et cur nunc mutare desiderem quod coactus concessi: et judicio vestro subjacet, si puniendum, aut corrigendum, aut suscipiendum sit quod facio et quod feci. Paternam vestram sanctitatem omnipotens Deus diu nobis in integra prosperitate conservet, Amen. Soli vestro conspectui hanc epistolam notam esse, si vobis placet, quidquid de illa vobis videatur, desidero et flagito.