Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Anselmus CantuariensisEpis 112 · 10620-episto263More by Anselmus Cantuariensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
112.1
355 EPISTOLA XXXV. AD JOANNEM. , De falsa et impia assertione cujusdam qui tres personas in Deo dicebat esse tres res.
112.1
Domino, et fratri dilecto JOANNI, frater ANSELMUS semper ad meliora proficere.
112.2
Ad litteras, quas mihi dilectio vestra misit, de illo qui dicit in Deo tres personas esse tres res; aut Patrem et Spiritum sanctum cum Filio esse incarnatum; ideo tandiu moratus sum respondere, quia volebam plenius de hac re loqui. Sed quia, multis me occupationibus impedientibus, postquam epistolam vestram suscepi, non mihi licuit, interim inde breviter respondeo; in futuro vero, si Deus dare opportunitatem dignabitur, voluntatem habeo copiosius inde tractare. Quod ergo dicit tres personas tres res, aut vult intelligi secundum tres relationes, id est secundum quod Deus dicitur Pater, et Filius, et a Patre et a Filio procedens Spiritus; aut secundum id quod Deus dicitur. Sed si ipsas tres relationes dicit tres res esse, superflue hoc dicit. Nullus enim negat hoc modo tres personas esse tres res. Sic tamen, ut diligenter intelligatur, quomodo ipsae relationes dicantur res, et cujusmodi res; et si aliquid faciunt eaedem relationes circa substantiam, quemadmodum multa accidentia, an non. Quamvis videatur non intelligere hoc modo tres res, quas dicit: ex eo quia subjungit triam personarum unam esse voluntatem, aut potestatem. Nam tres ipsae personae non habent voluntatem, aut potestatem secundum relationes, sed secundum hoc quod unaquaeque persona Deus est. Quod si dicit tres personas esse tres res, secundum quod unaquaeque persona est Deus; aut tres deos vult constituere; aut non intelligit quod dicit. Ad ostendendum quid sentiam de sententia praefata, ista interim dilectioni vestrae sufficiant. Quod autem petitis mecum conservari, antequam Romam proficiscamini, scitote quia quantum ad dilectionem honestatis vestrae pertinet, libenter vellem. Sed inquantum intelligo, et vobis parum esset utile propter multas occupationes meas, et impedimentum esset vobis. Omnino namque persensi quia, nisi cum episcopo manseritis usque dum proficiscamini, aut nihil aut parum vos ipse juvabit ad hoc quod facere debetis; nec ego aliquid, quod valeat ad iter agendum, vobis facere possum.

Intertext edge

Open linked passage

Note