Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Anselmus CantuariensisEpis 114 · 10620-episto263More by Anselmus Cantuariensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
114.1
EPISTOLA XXXVII. AD IDAM. Quod debet niti ad profectum, qui cupit defectum vitare.
114.1
Reverendae et charissimae dominae suae comitissae IDAE frater ANSELMUS, per bona temporalia ad aeterna pertingere.
114.2
Sicut verus amor, quem secundum Deum erga reverentiam vestram habeo, a sua integritate non potest deficere: ita nunquam debet a salubri exhortatione deficere. Quamvis igitur semper sperem prudentiam vestram undique sibi prospicere, ne callidus hostis aliqua fraude violare valeat bonae vitae propositum; nequaquam tamen, si vel tantum suggero ut instantius faciatis quod bene facitis, judicandum est esse superfluum. Nullus enim gaudium bonae vitae quem jam conscendit, custodire sufficit, qui semper ad altiorem proficere non appetit. Semper igitur necesse est ut nitatur ad profectum, qui semper vult vitare defectum. Sic itaque se reverentia vestra, imo Deus cor et os et actus vestros semper et ubique custodiat, ut vita vestra nunquam, et nusquam in magnam, vel parvam culpam decidat. De monasterio vestro, quod a me petebatis, regi Anglorum retuli; sed certe non laudavit ut facerem. Argentum domni Ricardi per praesentium latorem mitte nobis. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note