Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
115.1
EPISTOLA XXXVIII. AD ROBERTUM. Peccare statuens, et divinitus impeditus, si postea laetetur se non peccasse, reus non est ac si crimen ipsum comisisset a Deo desertus.
115.1
Domino et Patri, abbati reverendo ROBERTO, pater ANSELMUS dictus abbas Becci, hujus vitae prosperitatem et futurae felicitatem.
115.2
Respondens vestrae reverentiae de re, unde per filium suum Villelmum meam parvitatem dignatur consulere, vellem exempla et auctoritates proponere: sed ejus festinatione, et mea occupatione, sicut 356 ipse testis est, impediente, vix mihi licet rei ipsius veritatem simpliciter exponere. Nuliius Catholici ignorat prudentia quia sicut ille qui bonum opus facere volens prohibetur, et postea gaudet se facere non potuisse quod bene voluit, non est laudandus non fecisse bonum quod proposuerat. Ita ille qui pravum opus agere disponens non permittitur et postea laetatur se non esse concupiscentiae suae traditum, nequaquam judicandus est crimen egisse quod voluerat. Nam etsi quandiu est aliquis in criminis voluntate, si in nulla vitam terminat, de crimine judicandus sit, magna tamen distantia est inter illum, quem ira superni judicis usque in reprobam actionem deserit, et illum, quem gratia a praecipitio servans operis in bonam voluntatem restituit. Multum igitur est criminandus ille qui pariter illis crimen conatur impingere, quorum pravas voluntates divina sapientia tam diverse voluit disponere. Ille namque nomine facinoris notandus est, qui aut in actum labitur, aut in malitiosa intentione deseritur, non ille, qui nec in opus malitiae praecipitatur, et a perversa intentione eruitur. Hic enim in hoc servatus est, unde gaudendo gratias possit agere; ille in hoc desertus est, unde dolendo veniam necesse sit petere. De hoc certum est quia pro hujusmodi gaudio praemium accipiet; illi multum est, si pro dolore peccati poenam effugiet. Plura vellem scribere, sed quia, sicut dixi, mihi non licet, ista vel ad testimonium eorum, quae praedictus filius vester de nostra viva voce vobis referet, licet intercisa, sine reprehensione suscipite. Valete.