Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
116.1
EPISTOLA XXXIX. AD LAMBERTUM. Hunc nobilem virum ad vitam monasticam hortatur.
116.1
Dilecto et desiderato in Christo LAMBERTO frater ANSELMUS abbas Beccensis, toto corde saeculi hujus vanitatem contemnere, et ad aeternam veritatem contendere.
116.2
Tanta mihi charissimus frater et filius meus domnus Rodulfus Belvacensis, olim socius tuus, nunc verus amicus et desiderator tuus, retulit de nobilitate et de morum tuorum, quae generis nobilitatem exornat, honestate, ut non parvo affectu cogatur cor meum te desiderando diligere, et diligendo desiderare. Quapropter quoniam animam tuam anima mea nec minus vult, nec plus potest diligere quam seipsam: non aliud potest desiderare de illa quam de seipsa. Hoc igitur est de te desiderium meum ut mundum relinquendo Christum sequaris, et per temporalem humilitatem et paupertatem, exaltationem et divitias aeternas consequaris. Non te detineat, mi dilecte, nec moretur ulla occasio carnalis; quia utique non est consilium, non expedit bonum aeternum perdere, aut minuere, aut vel differre pro temporali. Quod si superna gratia tibi, quod utinam videant oculi mei, inspirare dignabitur secundum desiderium meum, et ad hoc eligere dignabertis consortium et consilium meum, jam dilatata in amplexus tuos obviam cantat tibi anima mea: Paratum cor meum, dilecte mi, paratum cor meum. Vale, dulcissime, vale: et quam dubia et brevis sit vita hominis, et quam infinita sunt quae sequuntur bona vel mala, incessanter memorare.