Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
117.1
EPISTOLA XL. AD ERMENGARDAM. Ipsa, consentiente viro, voverat continentiam; sed cum vir monachus vellet fieri, ipsa non vult: unde eam precatur Anselmus ut annuat.
117.1
Dominae in Deo dilectae ERMENGARDAE frater ANSELMUS abbas Becci, salutem et fideles orationes.
117.2
Quamvis vos non cognoscam visu, tamen quia ejus ordinis sum qui omnibus hominibus debet bene velle et salubriter consulere, nulli mirum videri debet si vestram reverentiam, secundum quod audio expedire, commoneo. Audivi, charissima domina, qualiter sit inter virum vestrum et vos, quoniam nobilitas vestra non hoc patitur occultari, sed longe lateque facit publicari. In qua re primum gratias ago Deo, a quo est omne bonum, qui eidem viro vestro dedit tanta constantia temporalem gloriam contemnere, et vobis concessit tot tribulationes pro tuenda castitate tam viriliter sufferre: ita tamen ut ille in ipso mundi contemptu non plus diligat seipsum quam vos, nec vobis aliquid in hoc mundo sit clarius illo. Certe ambo in hoc Deo et bonis hominibus amabiles, ambo estis laudabiles, utique in tanta et tam vera mutua vestra dilectione non tam corpora vestra diligere credendi estis quam animas. Corpora namque vestra nulla cura, nullo mutuo amore potestis a morte temporali eripere; animabus vero vestris, si ipsum vestrum amorem regere scitis, vitam aeternam potestis acquirere. Quid ergo est, femina reverenda, femina probatae castitatis, quid est quod te cogit impedire virum tuum, ne perfecte quaerat salutem animae suae, quam non minus deligis quam tuam? Nullatenus enim vel cogitandum est ut hoc facias propter vilem carnis delectationem, quam tantum, postquam ipse a te discessit, contempsisti: ut ne virum alterum susciperes, cum hunc habere non posses, multas passa sis tribulationes, multas respueris persuasiones. Quod si detines animam ejus a salutis suae profectu, propter gloriam et commoda temporalia quae amas, et quae te per illum speras posse retinere: quomodo diligis animam illam, cujus certo et aeterno commodo dubia, vilia et transitoria tua praeponis commoda? Aut qua ratione potes ab eo exigere, ut ipse aeterna bona animae suae postponat temporalibus bonis corporis tui; si tu bona corporis tui praeponis bonis animae illius? Vide ergo, charissima domina, vide, fortis et prudens mulier, vide si hoc facis, quam non bene regas amorem tuum, quam non recte diligas diligentem te virum tuum. Quid si illum cogis ut desiderat consilium animae suae pro voluntate tua; et tunc morte tua vel illius occurrente; aut alio casu, sicut solet, irruente, ille non prosit tibi, et tu noceas illi; atique si noces animae illius, noces animae tuae. O quanto melius, reverenda domina, quanto laudabilius ostenditis vos diligere virum vestrum, si non solum permittitis, sed etiam consulitis et juvatis, ut quod incoepit, Deo inspirante, hoc conetur perficere, ipso adjuvante: si bonum illius amando, vestrum facitis; si certissime creditis; quia quanto fortius propter amorem Dei et proximi, humanum auxilium dimittitis, tanto familiarius et securius vos divinae protectioni committitis. Confidat ergo in Deo prudens vestra fortitudo, et fortis prudentia: et sicut, si mortuus esset vir ille, absentiam ejus sufferretis nolendo, sine ullo ejus et vestro proficuo; ita dum vivit, sponte illam tolerate pro magno ejus et vestro praemio. Concedite ut libere faciat quod desiderat, quatenus 357 cum illo participetis mercedem. Si enim Deus curam gerit de viduis quae non propter illum sunt viduae: multo charius illam fovebit quam pro suo amore videbit sponte viduam. Quod si contigerit( quod forsitan non erit) ut terrenum perdatis honorem, nolite dolere, quia in coelo recipietis meliorem. Et certe quod a melioribus et sapientioribus multum contemnitur, non est multum dolendum, si perditur. Plus aliquid vellem consulere, sed non audeo; orare tamen non timeo. Omnipotens et misericors Deus ita det tibi mundi contemptum, sicut dedit viro tuo; ut in coelesti regno par sis viro tuo soror et Domina in Deo dilecta.