Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
118.1
EPISTOLA XLI. AD FALCONEM. De Roscelino, qui Lanfrancum et Anselmum secum sentire dicebat in Deo esse tres res, et vere dici posse tres deos.
118.1
Domino et amico charissimo, reverendo episcopo Belvacensi FULCONI frater ANSELMUS dictus abbas Becci, salutem.
118.2
Audio( quod tamen absque dubietate credere non possum) quia Roscelinus clericus dicit in Deo tres personas esse tres res ab invicem separatas, sicut sunt tres angeli, ita tamen ut una sit voluntas et potestas: aut Patrem et Spiritum sanctum esse incarnatum, et tres deos vere posse dici si usus admitteret. In qua sententia asserit venerabilis memoriae archiepiscopum Lanfrancum fuisse, et me esse. Quapropter dictum est concilium a venerabili Remensi archiepiscopo Rainaldo colligendum esse in proximo. Quoniam ergo puto Reverentiam vestram ibi praesentem futuram; volo ut instructa sit quid pro me respondere debeat, si ratio exegerit archiepiscopum quidem Lanfrancum vita ejus, multis religiosis et sapientibus viris nota, quia de eo nunquam aliquid tale sonuit, ab hoc crimine satis excusat et absentia et mors ejus omnem de eo novam accusationem recusat. De me autem hanc veram omnes homines habere volo sententiam. Sic teneo ea quae confitemur in Symbolo, cum dicimus: Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae. Et: Credo in unum Deum Patrem omnipotentem factorem coeli et terrae. Et: Quicunque vult salvus esse, ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem, et ea quae sequuntur. Haec tria Christianae confessionis principia, quae hic praeposui, sic inquam, haec et corde credo et ore confiteor ut certus sim quia quicunque horum aliquid negare voluerit, et nominatim quicunque blasphemiam, quam supra posui me audisse a Roscelino dici, pro veritate asseruerit, sive homo, sive angelus, anathema est; et confirmando dicam, quandiu in hac perstiterit pertinacia, anathema sit. Omnino enim Christianus non est. Quod si baptizatus et inter Christianos est nutritus, nullo modo audiendus est; nec ulla ratio aut sui erroris est ab illo exigenda, aut nostrae veritatis illi est exhibenda; si mox, ut ejus perfidia absque dubietate innotuerit, aut anathematizet venenum quod proferendo evomuit, aut anathematizetur ab omnibus Catholicis, nisi resipuerit. Insipientissimum enim et infrunitum est, propter unumquemque non intelligentem quod supra firmam petram solidissime fundatum est, in nutantium questionum revocare dubietatem. Fides enim nostra contra impios ratione defendenda est; non contra eos qui se Christiani nominis honore gaudere fatentur. Ab his enim juste exigendum est ut cautionem in baptismate factam inconcusse teneant; illis vero rationabiliter ostendendum est quam irrationabiliter nos contemnant. Nam Christianus per fidem debet ad intellectum proficere, non per intellectum ad fidem accedere; aut si intelligere non valet, a fide recedere. Sed cum ad intellectum valet pertingere, delectatur; cum vero nequit, quod capere non potest, veneratur. Has autem nostras litteras ad praedictum concilium a vestra sanctitate portari; aut si forte non iveritis, per aliquem de vestris litterarum mitti deposco. Quae, si ratio nominis mei exegerit, in totius conventus audientia legantur; sin autem, non erit opus ut legantur. Valete