Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
11.1
EPISTOLA XI. AD EUMDEM. Rodulfum erigit, quem praepositurae negotia a frequentioris lectionis et orationis opere revocabant, et qui se illis imparem judicabat.
11.1
RODULFO, fratri vere dilecto, frater ANSELMUS.
11.2
Ut nec taceam animi affectu admonitus, quod dicere non audeo vestris litteris prohibitus, quem timui dominum meum vocare in salutatione, audebo saltem ostendere me servum ejus in epistolae prosecutione. In quam enim charitate diligo dominum Rodulfum ut fratrem meae non carnis, sed animae, in ipsa eidem servire paratus sum, ut servus. Quapropter si hoc me jubetis tacere, quod utique, ut ex conscientia loquar, mihi estis ex morum qualitate, vel hoc mihi liceat confiteri, quod vobis sum ex prima voluntate. Taceat igitur frater Anselmus domino suo Rodulfo, et loquar fratri Rodulfo servus suus Anselmus. Litteras, frater charissime, tuae charitatis accepi, et in illis desiderium meum legi. Quod enim te charitas tanto desiderio succendit, ut ubicunque maneam, tu sis mecum; idem est quod cor meum flagrat, ut ubicunque sim ego, vivam tecum. Et ut tu petis a me consilium, ut ita possit esse, sic ego a Deo precor auxilium, ut aliter non possit esse. Qui si nos audire dignabitur, talis sit, eo juvante, nostra cohabitatio, ut tota in vita nostra sit illi gratiarum actio. Quoniam autem nec ego, nec tu nostri sumus, sive enim vivimus, sive morimur, Domini sumus; si aliter, quam velimus, disposuerit nos, qui novit melius nobis, quid placeat sibi, vel expediat nobis, patienter toleremus quidquid illi de nobis senserimus placere, si noluimus ipsi nos displicere. Quam enim brevis est vita nostra, tam prope est, ut de ipsius et nostra mutua praesentia jam non amplius divellenda congratulentur; si, ipso dante, in omnibus illi acquiescendo hanc ipsam brevitatem transcurrere vitae curemus. Interim tamen quaecunque nos locorum, vel propinquitas contineat, vel longinquitas distineat, charitas semper unum de duobus nobis animum conficiat. Ad illud vero quod me tam sollicite rogas impetrare ab archiepiscopo Lanfranco, cum de Anglia venerit si mecum esse non poteris, respondeo quia sicut de te quod Deo gratius et tibi intelligo utilius desidero, ita conabor ut fiat, si potero. Interim hilariter, quod agis, age; quod operaris, operare: hilarem enim datorem diligit Deus. Quod vero per hoc quod agis, conquereris a legendi vel orandi te praepediri instantia, sit tibi hoc non modica consolatio, quia charitas operit multitudinem peccatorum. In quo enim tu retraheris, alius attrabitur; in quo tu curvaris, alius erigitur; in quo tu gravaris, alius portatur. Et memento quia servus, qui vacuus domum redit, velocius currit; sed onerato domus tota laetior occurrit. Nec quia tardius venit, a quoquam corripitur; sed quia utiliter est fatigatus, quiescere praecipitur. Si vero dicis quia injuncto tibi officio strenuitas, vel industria tua non sufficit, respondeo secundum tuam de te existimationem, non secundum meam, quia nec oculus lippus et solus in capite videndi officium explere sufficit, et tamen ab eo quod postest, quia solus id in suo corpore potest, non deficit. Quoniam vero jam modum excedit epistola, et alia quae scripsisti, plus egent colloquio, quam scriptura, qua abundant sacri libri: ea interim Deo fidenter committentes, et assiduis orationibus prosequentes, colloquium pari voto exspectemus, et epistolam communi consensu terminemus.