Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
120.1
EPISTOLA XLIII. AD WANDREGISILIUM. Afflictos in tribulatione consolatur. Et quod nusquam consenserit ut Lanfrancus eorum abbas fieret.
120.1
Domnis et fratribus charissimis, domno GUALTERO, priori monasterii S. Wandregisilii et aliis monachis ejusdem monasterii, qui cum eo sunt, frater ANSELMUS, post praesentem tribulatione, temporalem et aeternam consolationem.
120.2
Domnus Northmannus petiit a me ex vestra parte, ut dilectioni vestrae aliquam scriberem consolationem, et nostram ostenderem de Lanfranco voluntatem. De consolatione quidem hoc mihi scribere pro temporis brevietate sufficit, quod S. Scriptura dicit: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur, patientia autem opus perfectum habet. Et alibi: Oportet nos per multas tribulationes introire in regnum Dei. Et: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra quam ferre potestis; sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut sustinere possitis. Cum ergo ex tribulatione tot nobis bona veraciter promittantur; nec frangi, nec desperare, nec a bono proposito ullo modo deficere pro ulla tribulatione debemus: sed tanto magis in proposito bonae voluntatis secundum similitudinem grani sinapis fervere, quanto magis tribulationem adversitate atterimur. Confidite ergo quia, annuente Deo, post tribulationem laetitia consequetur. Si quis autem ex vobis in hac tribulatione defecerit, dicite: De nobis exiit, sed non erat ex nobis; quia non erat nobiscum radicatus. De voluntate autem nostra hoc mens nostra dicit et lingua quia si olim voluissem et praecepissem ut Lanfrancus esset Abbas vester, quod certe non feci: tam crudelem se super vos ostendit, ut jam nec velle possem. Valete.