Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
121.1
EPISTOLA XLIV. AD GISLIBERTUM. Quod ipse molestissima febre correptus fuerit dum Cadomo Beccum rediret: quae tamen diffugit, cum de petendo ab eis orationum succursu meditaretur.
121.1
Domno et Patri abbati reverendo GISLEBERTO, ejusque sanctitati commissis domnis et fratribus in Cadomensi coenobio commanentibus, frater ANSELMUS, quod servus fidelis et frater.
121.2
Postquam a vestra desiderata presentia nuper vi, quam scitis, abstractus recessi: Beccum ante festivitatem S. Benedicti ob multa impedimenta videre non potui. Intra quod spatium cum multis curis et doloribus corporeis affectus essem in Francia insuper febris subito irruit in me, ferociter comminans me non amplius vos, aliosque dominos nostros Beccenses visurum, multumque exterritans bis ausa est tangere servum vestrum. Sed cum videret me intentissime meditantem ut ad vos et quoscunque possem, mitterem pro auxilio et succursu orationum, exterrita fugit exterritum. Sed illud tantillum quod habebam saporis, edendi et dormiendi, et virium corporis, avida nocendi accelerando rapuit et secum tulit. Tanta igitur ejus haec mancipia, fastidium scilicet et insomnium, et horum sociam imbecillitatem, quae ejus semper sequi solent terra vestigia, a me nondum expellere possum. Haec idcirco mando vestrae charitati quia statum meae parvitatis semper vobis notum esse volo, et vos idipsum velle non ignoro. Scitote quia donec vos videam, semper me debitorem ad vos veniendi cognosco. Juvate ergo me vestris orationibus, ut secundum votum meum possim solvere debitum meum. Valete nunc et semper.