Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
123.1
EPISTOLA XLVI. AD GONDULFUM. Exorat pro eodem refuga.
123.1
Domino et Patri, amico verissimo, reverendo episcopo GONDULFO, frater ANSELMUS, in hujus vitae perseverare sanctitate, in futurae permanere felicitate.
123.2
Si vestrae benevolentiae et vestrorum beneficiorum retributionem in gratiarum actione esse sciremus, utique multas pelles ovium gratiarum actionibus impleremus. Sed quoniam non in voce irrevocabili, nec in scriptura putribili, sed in aeternae plenitudine felicitatis mercedem vestram novimus consistere: ideoque supersedemus per singula vestra beneficia gratias remittere. Mutuam vero vestram dilectionem, sicut in vobis manere immutabilem non ignoramus; ita in nobis eam servare inviolabilem curamus. De fratre Moyse Cantuariensi juvene, qui nunc est in monasterio nostro et vult in Angliam ad suum monasterium redire, vestram precamur sanctitatem ut et vos ei veniam delicti sui propter nostrum amorem, sicut de vobis confidimus, tribuatis: et ut a domno Henrico priore, et a tota congregatione benigne suscipiatur, efficiatis. Epistolam, quam de hac re praedicto priori et congregationi misimus, placeat vestrae sanctitati legere; et secundum quod in illa postulamus, antequam a nobis F. Moyses proficiscatur, communem voluntatem vestrae benignitatis per litteras vestro sigillo signatas mereamur accipere. Valete.