Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
124.1
EPISTOLA XLVII. AD GISLIBERTUM. De febre qua corruptus fuit et de qua supra in epist. 44, scribit.
124.1
Domino servus, amico amicus, dilecto dilectus, domno abbati GISLEBERTO, frater ANSELMUS, sempiternum gaudere.
124.2
Si sane, si bene, si prospere cuncta sunt erga domnum abbatem Gislebertum dilectum dilectorem meum, vere inde gaudet cor meum, quia certe sic est desiderium meum. Si dilectionem et beneficia, quae nobis et nostris rebus impenditis, alienus alienis impenderet, utique gratiarum magnam actionem in scriptis et voce exhiberemus ne deficeret. Sed quoniam hoc ille facit, de quo nunquam possumus desperare, sufficere credimus majores gratias cum semper prompta voluntate, praesertim cum hoc ipsum non ignoretis, indesinenter in cordis arca servare. Scio quia vestra dilectio quomodo se habeat status noster, desiderat cognoscere: qui, Deo protegente, secundum modum nostrum, et secundum temporis hujus varietatem in cunctis bene esset et prospere, nisi quia cum nuper in Francia essem aliis quibusdam affectum laboribus levis quaedam febris subito irruens plus me terruit quam laesit. Sed cum videret mentem meam intentissime conversam ut ad amicos nostros pro auxilio mitterem orationum, exterrita bis tactum fugit exterritum. Unde aliquandiu post passus sum, cum edendi fastidio, dormiendi difficultatem, et membrorum majorem imbecillitatem. Dominos et fratres nostros dilectissimos filios vestros quanta possum devotione saluto; de quorum erga me dulci dilectione re mihi cognita, quoties recogito, exsulto. De Ricardo serviente vestro, qui vos in Angliam secundum jussionem vestram secutus est, vellem vestram, si vobis non displiceret, benignitatem rogare, quoniam quem Deus suo judicio ab impacto crimine excusavit, si ipse ab incepto fideli servitio non deficit jam nihil est quod bonae vestrae voluntati quam de eo incepistis, debeat obviare. Justus enim est, et plus decet honestatis vestrae auctoritatem, ut vestra constantia cujuslibet perversitatis impetus circa illum repellat, quam ut aliena non laudabilis pertinacia laudabilem intentionem benevolentiae vestrae reflectat. Valeat semper dulcis mihi vestra dilectio.