Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Anselmus CantuariensisEpis 125 · 10620-episto263More by Anselmus Cantuariensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
125.1
EPISTOLA XLVIII. AD GUALTERUM. Laicum recenter conversum in spiritu lenitatis instruendum esse.
125.1
Domno et fratri dulcissimo GUALTERO, frater ANSELMUS abbas Becci, salutem.
125.2
Domnus Robertus de Briodua gratias magnas agit vobis pro benignitate quam illi, supra quam sperare unquam potuit, exhibetis et cum gratiarum actione testis vobis est quia et ab ipso et ab aliis propter eum multa molesta passi estis. Unde ego cum amore gratias ago, et cum gratiarum actione laudo, et laudando precor discretionem vestram, ut memor quia calamus quassatus non est conterendus, 360 et quia sani non egent medico, sed qui male habent, in hoc quod incoepit perseveret. Sperandum enim est quoniam qui per vestram tolerantiam jam aliquatenus, misericordia Dei efficiente, profecit: si in eo quod incoepistis, perseveraveritis; per eamdem Dei misericordiam ad majora proficiet. Nam hoc ipsum magnum signum est profectus ejus, quia illi per quem se profecisse cognoscit, multum commendari per me amicum vestrum desiderat; non ut vitiis suis consentiatis, sed ut infirmitati ejus, ut ab illis paulatim sicut aeger levetur, condescendatis. Nondum enim audet promittere se mores suos, in quibus aliter quam expediat nutritus est, in proximo penitus deserturum; sed cum voluntate et desiderio promittit quoties ceciderit, se Deo adjuvante, per vestrum auxilium et consilium, et per vestras orationes surrecturum, et quandoque in bonis moribus constanter staturum. Salutate dominos et fratres nostros vestrae congregationis monachos ex nostra parte: quos rogo, ut fidelis et amicus, quatenus solliciti sint servare unitatem spiritus in vinculo pacis, si templum volunt esse Spiritus sancti, qui sicut scindi non potest, ita in discordia habitare non potest. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note