Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
126.1
EPISTOLA XLIX. AD GIRARDUM. Ut Beccensis quidam monachus ab ecclesiae S. Ullmari regimine excusetur, ne lupi agnum devorent et leones ovem.
126.1
Domino et Patri reverendo Morinorum episcopo GIRARDO, frater ANSELMUS dictus abbas Becci, quod suus.
126.2
Multa propter necessitatem rei dicere expediret: at propter multa mihi non licet. Brevi igitur alloquio et magno affectu vestram deprecor paternam pietatem, ut et vos faciatis, et domino nostro Remensi archiepiscopo ex vestra et nostra parte persuadeatis, quod ad prudentiae vestrae pertinet discretionem; quatenus hic frater noster diutius frustra non vexetur, nec ad ecclesiam S. Vulmari, ejus occasione, convenienti consilio et ordinatione privetur. Impossibilile enim est eum amplius in eadem ecclesia ob multa, quae longum est narrare, in pace consistere; aut ad aliquam utilitatem vel cum nimio labore proficere. Quapropter iterum iterumque precor ne tantum auctoritatis vestrae censuram attendatis, ut animam proximi insanabiliter vestro rigore frustra frangatis. Nolite, obsecro, amplius agnum fugientem ad lupos reducere; nolite ovi catulos leonum domandos committere; nolite innocentem et reclamantem in fornacem Chaldaeorum ad nullius boni effectum impellere. Permittite ut alius in loco ejus constituatur, cujus mens paratior sit interiora et exteriora bella circa pravos mores tolerare: et qui tentet, quod ipse sese non posse probavit, si quo modo, Deo auxiliante, possit utiliter cohabitantibus concordare. Quod si vestra sententia aliquid immutabiliter senserit, quod non optamus, prius in praedicta ecclesia pacem et bonam voluntatem aedificare, et sic pacatum et benevolum in domum pacis inter benevolos revocare. Valete.