Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
127.1
EPISTOLA L. AD JOANNEM ET BOSONEM. De quaternionibus suis ab eo deperditis dolentem eum consolatur. Et ei se musicam missurum pollicetur.
127.1
Amicis amicus, dilectis dilectus, domno JOANNI et domno BOSONI frater ANSELMUS, hujus vitae et futurae inviolabilem laetitiam.
127.2
Quamvis delectabiles et dulces sint sapientia et dilectio, tamen in hujus vitae lubrico generant dolorem et amaritudinem aliquando: quae quanto veriores et majores sunt, tanto hoc faciunt rarius et tanto gravius. Rarius enim sapientiores falluntur; sed cum hoc contingit, magis laeduntur. Et qui verius diligunt, rarius quos diligunt, offendunt. Verum quando hoc accidit, gravius se affligunt. Quapropter cum vos modicum quid incaute fecisse( si tamen incautum judicandum est, quod de quaternionibus nostris fecistis) vos tam graviter ferre mandastis; utique non hoc ex consuetudine, nec ex negligentia descendisse, sed ex ea necessitate, quia non est homo qui non peccet, monstrastis. Unde vos probatis pro certo in cautela prudentiores, et in dilectione ferventiores. Quod quanto verius intueor, tanto rectius laesionem cordis vestri cor meum laedere debere confiteor. Cum ergo mihi vulnus cordi vestro infixum ob dilectionem mei, quem timuistis vos offendisse, scripsistis; non dissimile vulnus cordi meo inflixistis. Quantum enim vos dolore studio mei amo ris cognovi, tantumque doluistis, recte et ego dolui. Sanate ergo vulnus vestrum ne doleat; sicut vultis sanare meum, ne condoleat. Salvum enim est, quod perditum esse timuistis, et habemus, quod in tuto reliquistis. Salutate reverendum et dilectissimum nobis domnum abbatem Rodulfum, et dilectos fratres nostros sibi commissos. Musicam, quam petitis a Cadomensi priore, cui eam praestitimus, repetemus, et eam, quam citius poterimus, vobis mittemus.