Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
128.1
EPISTOLA LI AD BALDRICUM ET ALIOS MONACHOS. De diuturniore sui mora in Anglia. De sua ad S. Nicolaum oratione, et de sua epistola contra Roscelinum.
128.1
Desideratis desideratoribus suis, domno priori BALDRICO et aliis, qui cum eo sunt, fratribus fratres ANSELMUS, suus illorum: semper bene esse intus et extra.
128.2
Nondum vobis possum aliquid mandare de utilitate nostri itineris in Angliam, quantum pertinet ad nostram Ecclesiam. Differt enim adhuc rex respondere nostrae petitioni; quamvis ipse et alii principes Angliae mihi nimis ultra mensuram meam, amorem et honorem exhibeant. De incolumitate mea lator praesentium monachus domini abbatis Gisleberti, melius quam epistola nostra docere vos poterit, quem volo ut valde benigne excipiatis. Reditum nostrum ante Quadragesimam non spero futurum. Mandate mihi litteris de his quae circa vos sunt, ea quae scire me debere scitis. Mittite mihi orationem ad S. Nicolaum quam feci, et epistolam quam contra dicta Roscelini facere inchoavi: et si quas de aliis nostris epistolis 361 habet domnus Mauritius, quas non misit. Salutate matres nostras, dominam Evam et dominam Basiliam. Valete.