Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Anselmus CantuariensisEpis 129 · 10620-episto263More by Anselmus Cantuariensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
129.1
EPISTOLA LII. AD ERNULFUM. Professionem a monacho factam et servatam, non esse iterum ab eo exigendam, cum abbas benedicitur.
129.1
Domino et amico, abbati ERNULFO, frater ANSELMUS, salutem praesentis vitae et futurae.
129.2
Domnus Nicolaus frater vester dixit mihi ex vestra parte, ut vobis consilium nostrum mandarem de eo; quia episcopus Bajocensis invitat vos ad benedictionem, quae vestrae debetur electioni. Sed ego, quidquid inde sentio, jam vestrae dixi praesens dilectioni. Scimus enim quia semper profiteri ore et opere exhibere debemus majoribus nostris regularem obedientiam. Quam scripto repetem, quandiu eam non abnegasse cognoscimur, superfluum certe est; ad quod si quis nos vult cogere, cum ad abbatiae praelationem promovemur, sine ulla ratione fieri videtur. Cum enim professi sumus conversionem morum nostrorum, ac obedientiam secundum regulam S. Benedicti, utique promisimus obedientiam, non solum abbatibus, nec solum quandiu essemus sub abbate, sed omnibus majoribus nostris, et quandiu viveremus. Eadem enim Regula docet ut monachus omni obedientia se subdat majori, et ut, ad exemplum Domini, obedientiam servemus usque ad mortem. Qui ergo monachicam semel scripsit et legit professionem, si nunquam eam abnegavit, frustra aliquis ab eo aliam exigit. Vale.

Intertext edge

Open linked passage

Note