Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
12.1
EPISTOLA XII. AD LANFRANCUM. Gratias agit de muneribus.
12.1
Domino reverendo, Patri diligendo, venerabili archiepiscopo, LANFRANCO, frater ANSELMUS suus.
12.2
Gratias magnas dicit vobis epistola nostra pro magnis muneribus quae suscepimus de vestra largitate; sed valde majores in cordis arca vobis servamus, pro majoribus quae prompta scimus in vestra bona voluntate. Cum enim ex sola spontanea vestrae benignitatis exundantia, tanta servo vestro affluant; satis claret quanta opulentia se benignus ex intimo vester affectus effunderet, si qua dilecti vestri, quod non impudenter nec inexpertus dico, necessitas exigeret. Nec hoc dico, quasi munera praefata vestrae paternitatis affectum erga me nunc primum me doceant intelligere; sed quoniam ignoranter quantum de ea confidere debeam, hinc possim ex parte colligere. Nequaquam enim ad plenum benevolentiam vestram ostenditis per pallium et aurum, de eo quem arcte diligitis super pallium et aurum. Quod quanquam vos non ingrato facere bene sciatis, tamen non piget me scribere, quia hoc opto, optando oro, orando propono, ut nunquam id immerito faciatis. De Girardo, quia propter multa debita a nostra conversatione retrahitur, et de quo id quod in vestra promptum erat misericordia, mandastis, domnus Robertus vobis dicet quid mihi videatur, et quid pro possibilitate vestra fecerim ut eleemosyna vestra perficiatur. Qui si ad vos venerit, et inter vos et ipsum usque ad summum aeris effectum non convenerit, hoc postulo ego servus vester misericordem vestram benignitatem, ut propter iter quod faciat vestra fiducia et nostro consilio, ejus nec debita crescant, nec habita decrescant, nec ex labore dolor et moeror accrescant.

Intertext edge

Open linked passage

Note