Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
130.1
EPISTOLA LIII. AD LANFRANCUM ET OMNES BECCENSES MONACHOS. Lanfranco morbo laboranti condolet.
130.1
Domino et Patri reverendo archiepiscopo LANFRANCO frater ANSELMUS, et tota Beccensis coenobii congregatio, quod sui.
130.2
De aegritudine paternae vestrae sanctitatis graviter dolentes, pro salute vestra Deum orare non cessamus: quoniam aegritudinem vestram tribulationem nostram, et salutem vestram incolumitatem nostram esse putamus; nec solum nobis, sed et matri Ecclesiae, quantum nomen vestrum extendi potest, vitam vestram necessariam esse intelligimus. Jussio vestra de conductu Longobardorum amodo, Deo annuente, servabitur. Domnum Balduinum, quem in Angliam mittimus pro necessitatibus nostris, quas ipse vobis narrare poterit, secundum quod eas cognoscetis et paternae benignitati placebit, ut adiuvetis, sicut mos vester est, supplicamus. Omnipotens Deus diu nobis et Ecclesiae suae vitam vestram in salute et prosperitate, etiam in grata sibi sanctitate conservet. Amen.