Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
13.1
EPISTOLA XIII. AD GIRARDUM. Saeculi relinquendi cupidum monet adire Lanfrancum, a quo accipiet, quo aes alienum dissolvut.
13.1
GIRARDO monetario de Attrebato, fratri Ainerti, fratrer ANSELMUS salutem.
13.2
Venerabilis archiepiscopus Anglorum Lanfrancus( qui fuit prior in nostro monasterio, et abbas de Cadomo, quem tu ipse ut puto vidisti) 317 nuper audivit voluntatem tuam, et impedimentum tuum. Itaque sanctitas ejus commota miseratione tui, mandavit nobis quia si certus esset te venturum ad nostram conversationem, daret tibi propter Deum centum solidos de Anglica moneta, adjutorium ad solvenda debita tua. Addidit quoque quia, si necesse esset, adhuc aliquantulum adderet. Quapropter damus tibi consilium, ut quam citius poteris, pergas ad eum: et si quamlibet securitatem quaesierit a te, aut fidem tuam, aut sacramentum, per eamdem securitatem, vel quomodocunque jusserit expone ei quantum debeas; et quantum te de tuo habere confidas, et constitue ei terminum quem bene possis servare; intra quem ad nostrum monasterium venias ea intentione ut monachus fias ibi, si tantum misertus fuerit tui ut pecuniam quam debes reddere possis. Ne dubites facere quod consulimus; quia misericordissimus est idem reverendus archiepiscopus, et praecipue erga salutem animarum, et est valde deditus eleemosynis, et sufficienter abundat auro et argento. Et si tantum debes, ut tibi nolit tantum dare tibi[ f. add. quod] ad te exsolvendum sufficiat, certi sumus quia primum propter Deum, deinde propter nostrum amorem, qui confidentes de ejus magna misericordia damus tibi hoc consilium, tantum tibi dabit, ut in eundo ad eum non te poeniteat vel laborasse, vel aliquid expendisse. Porta etiam illi has litteras, ut sint tibi in testimonium quia nos te mittimus ad illum. Si autem te poteris a debitis exsolvere, fac ut dominus Engelardus hoc sciat; et ut, cum venerit ad nos, det tibi aliquod signum, quo possimus agnoscere eum tibi esse testem quia sis exsolutus. Ne moreris facere quod monemus. Mandavimus enim eidem archiepiscopo hoc ipsum, quod tibi scribimus. Valete.