Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
14.1
EPISTOLA XIV. AD GONDULFUM. Testatur singularem in Gondulfum amorem, ut jam in epist. 4 et 7 supra.
14.1
Dilecto dilectori, dilectus dilector domino GONDULFO frater ANSELMUS, quod Gondulfo Anselmus.
14.2
Instat et instat mihi conscius alterius suae conscientiae, id est meae, ut ad se trans mare volitent, et volitent saepius litterae meae, quasi volens discere statum amicitiae meae. Sed quid te docebit epistola mea quod ignores, o tu altera anima? Intra in cubiculum cordis tui, et considera affectum veri amoris tui; et cognosces amorem veri amici tui. Quanquam enim pares non simus morum aequalitate, tamen non audeo dicere impares: sed certe dissimiles non sumus mutui amoris qualitate. Namque fateor, quamvis erubescens, fateor, inquam, quia tepida mea charitas a tua fervida charitate superatur; sed non dissimilis, quia eadem regula formatur. Sicut enim tu satagis ut non minori fervore diligas me, quam teipsum, ita ego studeo ut non majori tempore amem te, quam meipsum. Si plus exigis, certe nec minus volo, nec plus possum. Denique impetret mihi orando amor tuus ut me amem, quantum expedit; et amabit te amator tuus, ut ipse dicas nunc sufficit. Memento, non dico mei, quia id te facere ipse pro te assero; sed eorum quos tibi olim commendare curavi. Saluta eos quos ex nostra parte soles salutare. Scito quia domno abbati, et nobis fratribus tuis, grata valde sunt dona tua, sed multo gratius est nobis quod audimus de vita tua. Optamus igitur et oramus, ut omnipotens Deus bona, quae in te operatur, augendo servet et servando augeat; ut sit unde tibi retribuat regnum aeternum idem benedictus Dominus in aeternum, fiat, fiat. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note