Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
15.1
EPISTOLA XV. AD HENRICUM. Quod ei non expediat in Italiam contendere ad sororem jugo servitutis liberandam.
15.1
Domino et fratri dilectissimo HENRICO frater ANSELMUS salutem.
15.2
Quoniam, teste conscientia mea, minus te quam me diligere nolo, valde mihi repugno, si aliter tibi quam mihi consulere volo. Consilium autem nullum utilius vel universalius invenio quam illud, quo nobis per sapientiam consulitur, ut ne poenitentia nostros actus subsequatur, omnia faciamus cum consilio. Quod quoniam sicut est sapientissime datum, ita est verissime ratum: in quantum illud quisque negligit, in tantum de actibus suis non laetari, sed poenitere eligit. Quisquis igitur tibi consulit ut hoc utaris consilio, non negligentius consilium ejus est audiendum, quam illum ipsum cui ab omnibus et in omnibus est obediendum. Ideo tecum haec, dilectissime, loquitur amicus tuus de consilio, quia de quodam negotio audio, te disponere contra amicorum tuorum consilium. Vis enim, ut mihi dictum est, ire de Anglia in Italiam sororem tuam defendere, quam audis quemdam divitem indebitae servituti calumniose subjicere. Quod, charissime, obsecro per, si qua in te est, mutuam nostram amicitiam; per, si quam mihi vis esse de te, laetitiam, ne facias. Quid enim, dilectissime, monachorum interest et eorum qui se profitentur velle fugere mundum, qui quibus vel quo nomine serviant in mundo? Denique, nonne omnis homo ad laborem nascitur, et avis ad volandum?( Job, V, 7) Nonne omnis vel pene omnis homo, aut sub nomine praestandi, aut sub nomine famulandi servi? Nonne servus vocatus in Domino, libertus est Domni, et liber vocatus in Domino servus est Christi? Si ergo sic omnes laborant et serviunt, et sic est servus libertus Domini, et liber servus Christi. Quid refert, excepta superbia, quantum vel ad mundum vel ad Deum, quis vocetur servus vel liber? Apostolus dicit: Si servus vocatus es, non sit tibi curae: et nos quod pro nobis curare vel prohibemur, vel non indigemus, pro aliis tanto opere curabimus? Et si enim bonum sit velle liberare hominem violentae conditioni addictum: hoc utique, quod intendis, non tam bonum est, ut dignum sit pro quo tenens aratrum Christi tam longe retro respiciat, pro quo monachus propositum suum tanta intercapedine interrumpat; pro quo se tot corporis et animae laboriosis periculis, et periculosis laboribus tanta et tam singulari voluntate committat; pro quo, ut secundum charitatem conscius conscium amicum increpem, tam solitaria, tam rigida sententia omnium amicorum, minorum, parium, majorum et praelatorum consilio resistat. Cum igitur haec tot et tanta certa incommoda, vel potius mala sint; si illud unum tam inopportunum, tam incertum, tam noxium bonum conferatur, quis intelligens illud bonum, ac non potius non bonum, vel magis malum dixerit? Crede igitur, charissime, plus consiliis amicorum, si te solum sapientiorem omnibus illis non aestimas, quam tuae deliberationi. Quia enim mens tua magnum affectum suum cum aliquantulo bono illo ponderat, idcirco ea quae sola compensanda sunt, seipsam fallens aequa libra non trutinat. Quod si in propria voluntate perstiteris, quod, Deo protegente, non erit; sicut eris contra omnium amicorum tuorum sensum, ita nullius eorum in re tibi noxia habebis assensum. Salutat te dominus abbas ut filium charissimum; qui cuncta hic a me scripta, sua dilecta 318 vult esse. Acquiesce igitur ejus et nostris monitionibus, ut obediendo benigno Patri, et concordando amico fratri, laetifices, si diligis Patrem et fratrem. Saluta ex nostra parte dilectos fratres nostros domnum Herluinum et domnum Osbertum. Vale, et si quid apud te possum, cum citius poteris, manda mihi qualiter in voluntatem carnaliter alium diligentis, tuam dico, te reclines, vel in sententiam te spiritualiter diligentium declines.

Intertext edge

Open linked passage

Note