Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
16.1
EPISTOLA XVI. AD AVESGOTUM. Causatur impedimenta ob quae commendati juvenis studiorum curam nequeat suscipere.
16.1
Domino et amico charissimo AVESGOTO frater ANSELMUS salutem.
16.2
In principio nostrae responsionis praefigo quia nostra testatur conscientia quod loquitur epistola. Gratias itaque ago, quoniam aliud ad praesens non possum, charitati vestrae, quae sic se ad obsequendum utilitatibus nostris promptam reddit, quemadmodum scriptio vestra patefecit. Cui certe simili voluntati respondeo; sed utique doleo quia id in prima petitione vestra opere probare non valeo. Non enim ejusmodi studii( in quo possit proficere dilectus ille vester, de quo scripsistis) est mihi nunc licentia, nec intentio, vel opportunitas, sicut fuit olim, vel putat vestra sanctitas. Precor ergo, ne aliquatenus vestra erga me dilectio turbetur, cum mihi semper animus sit amicitiae vestrae obsequendi, quanquam facultas non pariter comitetur. Potest enim esse vera amicitia, ubi semper viget bona voluntas, etiamsi nunquam instet flagitandi necessitas, nec praesto sit praestandi facultas. Denique ad id quod mihi dicitur in epistola vestra.
16.3
Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter: Quanquam id Persius dixerit, non ut ostentationem reprimeret, sed ut exprimeret, respondeo:
16.4
Scire meum nihil est, si quale sit hoc sciat alter. Quod vero quaeritis cur fama Lanfranci atque Guitmundi plus mea per orbem volet: utique quia non quilibet et flos pari rosae fragrat odore, etiamsi non dispari fallat rubore. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note