Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
17.1
EPISTOLA XVII. AD GUILLELMUM ET ROGERIUM. Suarum orationum communionem pollicetur.
17.1
Dominis et fratribus suis sponte diligentibus, et merito dilectis GUILLELMO et ROGERIO, frater ANSELMUS salutem.
17.2
Dominus et amicus noster Ermerus, postquam Roma rediit, vestram mihi postulationem, ut vestri memor in orationibus meis essem, tanta supplicatione retulit, ut et pudor me cogeret dare quod tam obnixe petebatur, et conscientia prohiberet, quoniam non erat in me quod sperabatur. Cum igitur et libenter et verecunde plenius concessissem quod prius quoque faciebam, vestrae erga Deum devotionis et erga me dilectionis per alios mihi sinceritate jam cognita, non minori aliquanto tempore post idem amicus noster et vester poposcit instantia, quatenus hoc vobis nostra testaretur epistola. Superna igitur annuente clementia, me pro vobis oraturum promitto, et si quid boni divinus in me respectus operatur, ejus vos mecum pariter participes in vera charitate promitto; sed utrum vobis profuturum sit, illi a quo omne bonum est, committo. Munus autem charitatis vobis peragentes, quod ex nobis est, humiliter petimus ut id ipsum nobis persolvatis quod ex vobis est. His itaque concessis, quae si vobis profutura sint, conscius mihi meorum meritorum ignoro: ea vos, ut charissimos amicos et fratres, admoneo, quae sicut noxia, si negligantur, ita salubria, si observentur, non dubito. Ad hoc solum, dilectissimi, discite, ut veritatis, quae Christus est, possitis esse capaces; et sic vivite, ut Christi, qui veritas est, probetis vos esse velle sequaces. Domnum Lambertum magistrum vestrum( quem cunctis amabilem et ingenii sinceritate, et morum probitate plurimorum didici relatione) qui me salutare, et ut pro eo orem, rogare dignatus est, per clericum ab illis partibus venientem, vestraeque dilectionis mihi nuntium deferentem, sic volo, ut ex nostra parte salutetis, et illum amoris mihi vinculo colligetis.