Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
18.1
EPISTOLA XVIII. AD LAMBERTUM ET FOLCERADUM AVUNCULOS SUOS. Rogat se certiorem fieri de avunculorum incolumitate.
18.1
Suis reverendis dominis dulcissimis nutritoribus, dilectissimis avunculis, LAMBERTO et FOLCERALDO frater ANSELMUS, sic transire per bona temporalia contemnendo, ut maneant in aeternis perfruendo.
18.2
Utinam in legendo epistolam meam sentiant avunculi mei quem affectum in dictando eam testantur oculi mei: velociter enim fuit in ipso initio animus meus lacrymas exprimere, quam stylus meus litteras imprimere. Sicut enim nec temporum diuturnitas, nec locorum longinquitas corpori meo valuit adimere quod nascendo de genere vestro incoepit, et quod crescendo de nutrimento vestro accepit; sic nulla sollicitudo, nulla occupatio animae meae potest minuere amorem vestri, quem et natura et beneficio concepit. Quapropter quorum amore cor meum ardet indesinenter, eorum felicitatem semper sitit ardenter. Precor igitur quatenus per hujus nostrae latorem epistolae, vestrae statum incolumitatis filium vestrum docere velitis; per quem, si placet, quae sunt erga me discere valetis. Quanquam enim sit dominus iste, qui noster dignatur esse nuntius, valde dives, et de Northmannorum nobilissimis, tanta tamen ipse cum matre et fratribus suis et sorore me sibi dilectionis familiaritate junxerunt, ut non aliter me quam filium mater, et fratrem proles nominent, nisi quia pari concordia primogeniti mihi dignitatem concesserunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note