Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
19.1
EPISTOLA XIX. AD LANFRANCUM. Gratulatur Lanfranco quod Beccum potius quam alio miserit nepotem, et Girardi moram excusat.
19.1
Suo domino, suo Patri cum reverentia amando, cum amore reverendo, archiepiscopo matri catholicae amplectendo LANFRANCO, frater ANGELMUS suus, quod suus.
19.2
Gratias paternae vestrae dilectioni, qua nos semper praesentes; habetis, semper utique debemus: sed cum eas semper loqui non possimus, modo certe tacere non debemus. Tanta enim ejusdem dilectionis exuberatis plenitudine, ut eam nuperrime et integerrimam, quod nos quoque sciebamus, argumento necessario probaretis, et inviolabilem, quod 319 similiter sperabamus, pignore charissimo assereretis. Nam dilectissimum vobis nepotem vestrum domnum Lanfrancum ad nos misistis, et eum magis in nostro monasterio quam in quolibet alio monachum fieri voluistis. Sicut ergo quod quis dilectissimum sibi non dilectis velit credere, non est credibile, ita ut non diligat ubi quem valde diligit conversatur, non solet esse possibile. In quo vestro actu non solum monstrastis vestrae dilectionis erga nos constantiam permanere; sed etiam, quod non aliter gratum habemus, dilectionis erga vos certitudinem vos habere. Gratias igitur agimus primum illi a quo est omne bonum, deinde paternae vestrae sublimitati, quia sic nos diligitis: gratias, quia de nobis sic confiditis; gratias, quia tale pignus nobis committitis. Haec dicta sint non solum pro me, sed pro tota nostra congregatione. Pro me autem intelligenti breviter dicam, quia onus inaequale prioratus( quo me non leviter olim gravastis) utique augendo non modice nuper levigastis. Cumque imbecillus animus gemeret sub pondere, effecistis ut jam, non dico, nolit, sed pene nolit, quod premit, deponere. Girardum vestrum de Flandria per vestrae pietatis largitatem, Deo de mundo nostra suggestione redemisti: unde me, si vester non essem, confiterer servum vobis emptum: die a vobis constituta sciat sanctitas vestra sine gravi jactura esse non potuisse absolutum a creditoribus suis: venit tamen prima Dominica Quadragesimae vestram in se magnifice misericordiam praedicans, et qualiter nostrae, non tam petitioni, quam levi voluntatis significationi in ejus causa dignatio vestra favit, et semper se velle favere intimavit. Qui dixit se velle, et quantum attinet ad hoc quod habet posse, sic reddere quod debet, ut aliquid quod secum afferret haberet; sed pro quibusdam impedimentis non potuisse secundum condictum, ut oportet. Rediit igitur promittens se in Pascha Beccum Deo annuente venturum et mansurum si non quomodo volet, vel sic quomodo poterit. Si quid igitur peccavit quia promissionem vobis factam ad plenum non est exsecutus, quoniam non id admisisse malitia videtur, peto securus, ut soleo, de vestra benignitate, quatenus filio vestro vice patris, liceat eum hoc reatu absolvere, cum nobiscum incipiet vivere. In qua re hanc certam praesumam concessionem, si nullam legero prohibitionem.