Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
1.1
LIBER PRIMUS EPISTOLAS CONTINENS QUAS SCRIPSIT ANSELMUS NONDUM ABBAS.
1.1
Suo domino et suo Patri, multum cum amore catholicis reverendo, et cum reverentia amando archiepiscopo LANFRANCO, frater ANSELMUS suus totus.
1.2
Gloria in excelsis Deo, qui fidei et sapientiae vestrae lucernam in eminenti constituit candelabro, ut luceat omnibus, qui in domo ejus sunt. Oramus itaque omnipotentem Deum, ut illa sic ardeat, ut non consumatur; sic luceat aliis, ut sibi nunquam exstinguatur; ut post suae lucis diuturnam Anglis impartitionem, transferatur ad divinae lucis aeternam cum angelis participationem. Sicut enim bona nostra, si qua sunt, esse vestra optamus; ita vestra, quaecunque sunt, esse non nostra nequaquam putamus. Quamvis namque tot rerum inopinatae mutationes saepe vos mihi conentur subtrahere, nullatenus tamen poterunt ut non dicam cohaerentes animas nostras ab invicem distrahere, certe adhaerentem animam meam a vobis abstrahere. Quapropter, ut taceam quod vos scitis, et ego non dubito, quia quem interiorem si non geritis, minime potestis fugere: utique enim, qui vos quocunque eatis prosequitur, et ubicunque maneat amplectitur, non penitus valetis deserere. Scyphum charum, quem chariori charissimi dedistis, sicut dominus Hernostus mihi retulit, velle vos hilari benignitate et amica confidentia dixistis. Donum igitur vestrum nequaquam vobis reddo, ne quomodo minus vobis reddar obnoxius; sed libentissime vobis dono, quod id mundo charius possideo. Legant dilectissimi fratres nostri, qui vobiscum sunt, post litteras vestrae sublimitati directas, hanc brevissimam et sufficientem sibi missam nostram epistolam: desiderium vestri mihi semper crescit; et amor, cujus olim mihi conscii fuistis, nunquam decrescit.

Intertext edge

Open linked passage

Note