Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
20.1
EPISTOLA XX. AD GONDULFUM. De tribus orationibus ad Deiparam.
20.1
Domino GONDULFO frater ANSELMUS, quod Gondulfo Anselmus.
20.2
Non est opus ut multa de incolumitate pristinae amicitiae loquatur os meum illi, quem in mutua dilectione scio esse alterum cor meum. Ut igitur breviter quod nosti dicam, sicut amor tui ex quo incoepit, nunquam in me mutatus est minuendo, ita sollicitus sum ut semper alteretur augendo. Quidam frater non semel, sed saepe me rogavit ut de sancta Maria magnam quamdam orationem componerem: quod cum ipse praesens rogaret exterius, tu absens persuadebas interius. Quoniam enim id tuum futurum, si fieret, prospiciebam, idcirco quod volebat, libentius suscipiebam. Feci igitur orationem unam, unde fueram postulatus; sed in ea me non satisfecisse postulanti cognoscens, alteram facere sum incitatus. In qua quoniam similiter nondum satisfeci, tertiam, quae tandem sufficeret, perfeci. Accipe igitur eas, quae factae sunt tua intentione; et ne reprehendas magnitudinem, quae facta est aliena petitione. Et utinam ita sint longae, ut, antequam ad finem cujuslibet earum legendo, vel potius meditando perveniatur, ad quod factae sunt, compunctio scilicet contritionis vel dilectionis in eis per supernum respectum inveniatur. Denique idcirco volui eas ipsas orationes per sententias paragraphis distinguere, ut anticipando longitudinis fastidium, ubi volueris, possis eas legendo incidere.

Intertext edge

Open linked passage

Note