Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
24.1
EPISTOLA XXIV. ANSELMI AD LANFRANCUM. Ad Lanfrancum de nepote Becci suscepto ad tirocinium, de quo epist. 19 et 22 supra. Et ei commendat Mauritium capite laborantem.
24.1
Domino reverendo Patri vere diligendo et dilecto, catholicae matri amplectendo, archiepiscopo LANFRANCO frater ANSELMUS suus, quod dignius potest, totus suus.
24.2
Quoties vobis est gratum aliquid mihi esse gratum, utique mihi et hoc est gratum, et illud fit gratius, quod prius erat gratum. Significastis vos inde laetos esse quia ego, ut de aliis taceam, dilectissimum nostrum, nepotem vestrum valde gaudens suscepi. Tanto igitur et hac vestra laetitia sum laetificatus; et gaudium, quod habueram de praedicto charo nostro, quamvis semper vigeat, augendo est renovatum: quanto, id quod non verecundor fateri, me scilicet ex magna parte illum sic suscipiendo intendisse, ad votum provenisse cognovi de meo meritis domino, fide fratre, sollicitudine filio Mauricio, quem vos pro vobis separatis ab illo, a quo plus amabatur quam ab alio, et quem plus amabat quam alium: vos ipsi judicate quod illi debeatis. Quamlibet namque vile sit quod sic amat, et a quo sic amatur, nimirum hoc illi debetis quod non minus amet, et a quo non minus ametur. Quoniam igitur et ego novi justitiae vestrae rectitudinem, et vos nostis mutuam nostram dilectionem, omnem ejus supersedemus commendationem. De aegritudine capitis ejus, vestram pietatem, quantum apud vos possum rogo, praecipue, quatenus propter Deum et aeternae salutis retributionem, vobis instantibus, a dilecto amico nostro domno Alberto medico quantum potest perquiratur et curetur.