Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
25.1
EPISTOLA XXV. AD HENRICUM. Isti Mauritium monachum ex capite laborantem commendat.
25.1
Domno et fratri dilectissimo HENRICO frater ANSELMUS diuturnam praesentis vitae incolumitatem, et futurae aeternam felicitatem.
25.2
Credo quod conscii mihi estis qualiter dilexerim domnum et fratrem et filium nostrum Mauritium, quem vobis mittimus. Quoniam igitur dilectos nostros a dilecto et dilectore nostro diligi non dubitamus, secure vobis illum, ut dilectum dilecto, commendamus. Inveniat me in vobis, quem quasi relinquo pro vobis. Idcirco namque hunc et non alium paternae dilectioni vestrae misimus, quia hunc eam petere specialiter audivimus. Estote igitur nostro Mauritio frater Anselmus, et ego ero vestro Holvardo domnus Henricus. De infirmitate capitis ejus, vos rogo praecipue quatenus vestra instantia dominus Albertus dilectus amicus noster eam inquirat, et quantum Deo dante poterit, ei subveniat.