Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
27.1
EPISTOLA XXVII. AD HERLUINUM. Se in dies orationem Deo fundere nomine Herluini, licet suas monitiones vix legeret. Et rogat eum ut erga Mauritium se fratrem exhibeat.
27.1
Domno et fratri charissimo HERLUINO frater ANSELMUS salutem.
27.2
Quamvis nostram vix aliquando legas admonitionem, notum tibi sit tamen, charissime, quia quotidie tui curam habens, Deo pro te, qualemcunque possum, fundo orationem. Memento, amice mi, eorum quae praesens saepe admonendo tibi dixi, et quae postea absens scripsi.
27.3
Cave, frater amantissime, illud quod multi stulti faciunt, qui quanto diutius vivunt, tanto majorem spem vivendi sibi nutriunt, et timorem festinantis mortis abjicientes, a proposito sanctae vitae deficiunt. Verum namque est quia quanto diutius vixit aliquis, tanto brevius victurus est; et quanto fit longius a die nativitatis suae, tanto fit propius diei mortis suae, et retributionis totius vitae suae. Sicut igitur vides per singulos dies in praeteritum vitam tuam crescere, ita certus esse debes spatium bene vivendi quotidie tibi decrescere. Esto itaque, dilectissime, sollicitus ut spatium quod restat, quia nescis quam breve sit, sic expendas ut de die in diem sanctum propositum ad meliora extendas. Quatenus quanto magis laborem tuum ad finem festinare, et te ad requiem et coronam appropinquare consideras, tanto fortius instando, et laetius perseverando viriliter confortatus proficias. Ab inceptis ergo nulla lassitudine deficias, sed potius quae tibi expediunt, et quae nondum es aggressus in spe superni auxilii pro amore beati praemii incipias, ut ad sanctorum beatum consortium, Christo ducente, pervenias.
27.4
Domnum Mauritium, quem esse meum dilectum et dilectorem non ignoras, sic tibi commendo, ut et ipse gaudeat se inter barbaros fratrem invenisse, et tu probes te etiam longe absentem in amicitia nostra permansisse.