Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
28.1
EPISTOLA XXVIII. AD ALBERTUM. Conversionem a saeculo suggerit: Mauritium ei commendat, ut arte sua medica ipsum curet.
28.1
Domino fratri, amico charissimo ALBERTO frater ANSELMUS, sic transire per bona temporalia contemnendo, ut maneat in aeternis perfruendo.
28.2
Affectum meae dilectionis, quem tam sublimi humilitate per epistolam suam vestra petivit dignatio, non nuper litterae vestrae reverenter supplicando mihi persuaserunt; sed cum olim vestri mores amabiliter se commendando menti meae impresserunt. Ex quo namque mihi vestra contigit plena potiri cognitione, non utique fuit cor meum sine vestri desiderio et dilectione; de qua re dubitare non debuistis, si itineris illius, quo de Becco usque Rothomagum simul quondam perreximus, meministis. Ibi enim tanta colloquendo familiaritate cohaesimus ut et mutuus noster amor jampridem, ex quo nos invicem primum noveramus, mente conceptus plenius monstraretur; et quiddam, quod adhuc opto, optando oro, orando exspecto, a vobis mihi promitteretur. Hoc est, quia si quando coelestis felicitatis desiderium in mente vestra gratia coelestis intantum accenderet, ut terrenae falsitatis concupiscentiam penitus combureret, nulli conversationi, nisi aut Cadomensis aut Beccensis monasterii, se vestra dilectio committeret. Sed quoniam jam de Cadomo ablata est causa quae vos illuc maxime advocabat, jam nunc solum Beccum certius vos exspectat, quod prius pro Cadomo dubitabat. Quamobrem cum maxime propter vos, ut pro terrenis coelestia, pro perituris aeterna, pro falsis vera, pro misera mortalitate beatam incorruptibilitatem certius exspectetis, et copiosius capiatis, vostram desiderem conversationem, eo tamen ardentius illam exspecto, quo per illam, si evenerit, vestram mecum spero conversationem. Domnum Mauritium, nostrum meritis dominum, conversatione fratrem, cura filium charissimum, quem ad reverendi domini et Patris nostri archiepiscopi jussionem in Angliam mittimus, quantum apud vos nostra potest amicitia, et ejus exigit infirmitas, et vestra sufficit, operante Deo, medicina, vestris manibus curandum propter Deum committimus. Quatenus et illi temporalis salus per vestram operationem tribuatur, et vobis aeterna per divinam miserationem retribuatur, et frater Anselmus, quem jam possidetis amicum, in servum a vobis ematur.