Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
29.1
EPISTOLA XXIX. AD LANZONEM. Lanzonem monet ut a diaboli tentationibus caveat.
29.1
Dilecto dilectus, amico amicus, fratri frater LANZONI ANSELMUS, temporalis vitae sanctitatem et aeternae felicitatem.
29.2
Cum meum et tuum, charissime, desiderium quo nos invicem desideramus, considero, unum est, quod me de nostra consolatur separatione, quia in futura vita aeternam nostram conjunctionem per divinam spero clementiam. Nam certus sum de mea, nec dubito de tua conscientia, quoniam quaelibet nos regionum diversitas distineat, de duabus tamen animabus nostris charitas unam conficiat. Unde fit ut animae nostrae et dilectione praesentes sese amplectantur, et conversatione absentes sese desiderent. Sed 322 consummata hujus vitae peregrinatione, Deo adjuvante, ad quem tendimus, et in quo speramus, in patria ad quam suspiramus, quasi diversis itineribus conveniemus. Ubi tanto vehementius, Deo annuente, de invicem congaudebimus, quanto nunc de nobis divinam dispositionem patientius toleraverimus. Interim tamen quoniam facere quod charitatem renovat et accendit, non est Dei dispositione reniti, sed obedire, debemus nos vel mutuis salutationibus, cum licet, revisere. Quod cum hactenus in hac epistola me fecisse possit sufficere, aliquid tamen nostrae admonitionis, quam tibi semper dulcem fecit, non mea fatuitas, sed tui charitas, instante Domino et communi nostro amico Ursone, cogor subjicere. Nam, etiamsi nihil tibi dicere possim quod ignores, plus tamen haerebit memoriae, quod a dilecto dilectore dictum suscipies. Ingressus es, charissime, professusque Christi militiam, in qua non solum aperte obsistentis hostis violentia est propellenda, sed etiam quasi consulentis astutia cavenda. Saepe namque dum tironem Christi vulnere malae voluntatis aperte malevolus non valet perimere, sitientem eum poculo venenosae rationis malevole callidus tentat exstinguere. Nam, cum monachum nequit obruere vitae quam professus est odio, nititur eum conversationis, in qua est, subruere fastidio. Et licet illi monachicum propositum tenendum quasi concedat, tamen quia hoc sub talibus aut inter tales, aut in eo loco incoepit, illum stultum nimis imprudentemque multimodis versutiis arguere non cessat, ut, dum illi persuadet incepto Dei beneficio ingratum existere, justo judicio nec ad meliora proficiat, nec quod accepit teneat, aut in eo inutiliter persistat. Quippe dum incessanter laboriosis cogitationibus de mutando loco, aut si mutari non valet, saltem de improbando initio meditatur, nunquam ad finem perfectionis tendere conatur. Nam, quoniam illi fundamentum quod posuit, displicet, nullatenus illi structuram bonae vitae superaedificare libet. Unde fit ut, quemadmodum arbuscula, si saepe transplantetur aut nuper plantata in eodem loco crebra convulsione inquietetur, nequaquam radicare valens, ariditatem cito attrahit, nec ad aliquam fructus fertilitatem pervenit: sic infelix monachus, si saepius de loco ad locum proprio appetitu mutatur, aut in uno permanens frequenter ejus odio concutitur, nusquam amoris stabilitus radicibus, ad omne utile exercitium languescit, et nulla bonorum operum ubertate ditescit. Cumque se nequaquam ad bonum, sed in malum proficere, si forte hoc recogitat, perpendit; omnem suae miseriae causam non in suis, sed aliorum moribus injustus intendit, atque inde se magis ad odium eorum inter quos conversatur, infeliciter accendit.
29.3
Quapropter, quicunque coenobitarum forte propositum aggreditur, expedit ei ut in quocunque monasterio professus fuerit, nisi tale fuerit ut ibi malum invitus facere cogatur, tota mentis intentione amoris radicibus ibi radicare studeat, atque aliorum mores aut loci consuetudines, si contra divina praecepta non sunt, etiamsi inutiles videantur, dijudicare refugiat. Gaudeat se jam tandem invenisse, ubi se non invitum sed voluntarium tota vita mansurum, omni transmigrandi sollicitudine propulsa deliberet: ut quietus ad sola piae probataeque vitae exercitia exquirenda sedulo vacet. Quod si sibi videtur majora quaedam ac utiliora spirituali fervore appetere quam illi praesentis monasterii institutionibus liceat, aestimet aut se falli, sive praeferendo paria paribus, vel majora majoribus, sive praesumendo se posse quod non possit, aut certe credat se non meruisse quod desiderat. Quod si fallitur, agat gratias divinae misericordiae, quia ab errore suo defenditur, ne sine emolumento aut etiam cum jactura, locum vel vitae ordinem mutando, inconstantiae levitatisque frustra crimen subeat, aut majora suis viribus experiendo fatigatus deterius in priora, aut etiam in pejora prioribus deficiat. Si autem vere meliora illis, quae in promptu sunt, nondum meritus optat, patienter toleret divinum judicium, quod ulli aliquid injuste non denegat, ne per impatientiam judicem justum exasperans, mereatur quod non habet non accipere, et quod accepit amittere, aut quod non amat, inutiliter tenere. Seu vero misericordiam seu judicium erga se in illis, quae non habet et optat, persentiat; laetus ex his quae accepit, largitati supernae gratias dignas persolvat. Et quia ad qualemcunque portum de procellosis mundi turbinibus potuit pertingere, caveat in portus tranquillitatem ventum levitatis et impatientiae turbinem inducere: quatenus mens constantia et mansuetudine tutantibus quieta, divini timoris sollicitudine et amoris delectatione sit vacua. Nam timor per sollicitudinem custodit, amor vero per delectationem perficit. Scio quia haec majorem aut scribendi aut colloquendi exigunt amplitudinem, ut plenius intelligatur quibus, scilicet, dolis antiquus serpens ignarum monachum in hoc genere tentationis illaqueet; et econtra, quibus rationibus prudens monachus ejus callidas persuasiones dissolvat et annihilet. Sed quoniam jam brevitatem, quam exigit epistola, excessi; et totum quod hic dixi aut dicendum fuit, ad custodiendam mentis quietem pertinet, hujus brevis exhortatio epistolam nostram terminet. Nec putes, charissime, haec me dicere idcirco, quod suspicer te aliqua mentis inquietudine laborare. Sed quoniam praedictus dominus Ursus cogit me aliquam admonitionem tibi scribere, nescio quid potius moneam, quam cavere hoc quod sub specie rectae voluntatis scio novitiis quibusdam solere subrepere. Quapropter, amice mi et frater dilectissime, consulit, monet, precatur te tuus dilectus dilector totis cordis visceribus, ut totis viribus quietae mentis studeas, sine qua nulli licet callidi hostis insidias circumspicere, vel semitas virtutum angustissimas prospicere. Ad hanc vero monachus, qui in monasterio conversatur, pertingere nullatenus valet sine constantia et mansuetudine, quae mansuetudo indissolubilis comes est patientiae; et nisi monasterii sui instituta, quae divinis non prohibentur mandatis, etiamsi rationem eorum non perviderit, ut religiosa studuerit observare. Vale, et omnipotens Dominus perficiat gressus tuos in semitis suis, ut non moveantur vestigia tua; ut in justitia appareas conspectui Dei, et satieris cum apparuerit gloria ejus. Ora ut et ego tecum: quia et ego oro ut tu mecum.