Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
2.1
312 EPISTOLA II. AD ODONEM ET LANZONEM. Sanctioris vitae normam a Lanzone rogatus praescribit.
2.1
Dominis, amicis, fratribus charissimis, ODONI et LANZONI, frater ANSELMUS Beccensis, vita peccator, habitu monachus; pro aeternis temporalia despicere, pro temporalibus aeterna percipere.
2.2
Quoniam verus amor, sicut laudabiliter impenditur, sic irreprehensibiliter amando exigitur, puto me impudentem non esse, si meum erga vos aliquatenus vobis ostendo amorem, ut vestrum mihi possim aut acquirere, aut acquisitum reddere perfectiorem. Sed quoniam propter nimis disjunctam conversationem nullis aut obsequiis, aut saltem colloquiis ipsum de bonis cor meum potestis percipere, vel epistolaris salutatio sit vobis signum dilectionis vestrae memoriam in me vigere. Cum enim primum vestra reverenda fraternitas parvitati meae se notam fecit per suam praesentiam, sic eam sibi anima mea charitatis amplexu alte impressit astringendo, ut ejus imaginem in se perspicuam exprimeret diligendo, per quam vos semper praesentes tenet etiam absistendo: unde licet rarus sit aspectus, non tamen rarus, sed continuus est affectus. Hactenus duobus spontanea charitatis est digesta salutatio, deinceps uni persolvetur debita exhortatio; uni quidem vestrum, quia ab uno est postulata, addicitur, sed duplici emolumento laboris gaudebo, si ab utroque velut sibi dicta accipitur. Equidem memini, domine mi, et amice et Lanzo, sanctum tuum bene vivendi fervorem, multis meum precibus postulasse teporem, quatenus suis cum commonitoriis litteris ad spiritualem accenderet amorem. Quod quoniam inconveniens existimabam, ut frigidus calidum calefacere tentaret, utique volui recusare, sed rursus considerans quia frigido flatu fervens ignis augetur, non omnino quod petebas potui recusare. Quapropter cum hoc, quod a me poscis, ubique in sacris paginis multo melius possis invenire, et mansuetae gravitati tuae velim, ob sui reverentiam, quantum in me est, libenter obedire, sic inter utrumque incedam, ut primum studendi in sacra Scriptura tibi curam injungam; deinde in mea persona non ex mea, sed ex ejusdem Scripturae sententia, pauca subjungam.
2.3
Moneo itaque et precor, charissime, quatenus, sicut scriptum est, Omni custodia serva cor tuum, nihil sit, quod mentem tuam a sui revocet custodia. Sollicite discutiat quid quotidie acquirat proficiendo; ne quid, quod absit! perdat deficiendo. Sicut enim in virtutibus difficilius est, aliquid non habitum conando assequi, quam desidia carere, ita gravius est recuperare quod per negligentiam amittitur, quam adipisci quod nondum quis habuisse cognoscitur. Semper igitur, dilectissime, praeterita quasi pro nihilo sic deputes, ut et illa ad quae profecisti tenere non contemnas; et his aliquid addere, licet per infirmitatem nequeas, tamen per importunitatem semper contendas. Quoniam namque inter multos vocatos pauci sunt electi, certi sumus omnes, Veritate dicente: sed quam pauci sint, incerti sumus cuncti, Veritate tacente. Quapropter quicunque nondum vivit ut pauci, aut vitam suam corrigendo inter paucos se colligat, aut cum certitudine reprobationem timeat. Qui vero se de paucis esse jam judicat, non statim de securitate electionis confidat. Quippe quoniam nemo nostrum scit in quantam paucitatem redigantur electi, nullus utique novit si jam sit inter paucos electos, licet jam paucorum sit similis inter multos vocatos. Nullus igitur retro respiciendo penset quam multos in via coelestis patriae praecedat; sed indeclinabiliter in anteriora intentus, sollicite consideret si jam pariter cum iis, de quorum electione nemo fidelis dubitat, incedat. Vide igitur, dilectissime, ne qualibet occasione timor Dei, quem concepisti, tepescat; sed semper quasi indeficienti studio ventilatus in dies fervescat, donec tibi in securitatem mutatus aeternam lucescat.
2.4
Valde namque cavendum est, frater amantissime, illud quod multi, et non tam numero multi, quam sensu stulti, faciunt, qui quanto diutius vivunt, tanto majorem sibi spem vivendi nutriunt, et timorem festinantis mortis abjicientes, a proposito sanctae vitae deficiunt. Verum namque est quia quanto diutius vixit aliquis, tanto brevius victurus est; et quanto fit longius a die nativitatis suae, tanto fit proprior diei mortis suae, et retributioni totius vitae suae. Sicut igitur vides per singulos dies in praeteritum vitam tuam crescere, ita certus esto spatium bene vivendi quotidie tibi decrescere. Esto itaque, amice mi, sollicitus, ut spatium vitae, quod tibi restat, quia nescis quam breve est, sic expendas, ut de die in diem sanctum mentis propositum ad meliora extendas, quatenus si quid te gravat bene vivere, quanto magis laborem tuum ad finem festinare, et te ad requiem et coronam appropinquare consideras; tanto fortius instando, et laetius perseverando, viriliter confortatus proficias. Ab inceptis ergo nulla lassitudine deficias, sed potius quae tibi expediunt, et quae nondum es aggressus, in spe superni auxilii pro amore felicis praemii incipias, ut ad sanctorum beatum consortium, Christo ducente, pervenias.
2.5
Excedit jam modum nostra epistola; sed ut illis pariter desinat, quibus communiter incoepit, attendite, duo amici mei; audite, ambo dilecti mei; tenete, rogo, finem fatuae meae allocutionis in memoriam mutuae nostrae dilectionis; fatuam dico locutionem, quod meum est; sed non sententiam, quod Dei est. Audite ergo, et ne propter id quod meum est id quod Dei est contemnatis. Si quando mundus in aliquo sui generis favore vobis ridet, nolite illi arridere: utique non ad hoc ridet ut in fine rideatis, sed ut sub principe suo irridente, cum ipso lugente lugeatis. Potius ergo, quoties vobis riserit, risum ejus horrete, horrendo ridentem irridete, ut post irrisorem ejus irrideatis, et ipso lugente rideatis. Amici mei, nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt; veraciter enim scriptum est, quia mundus transit, et concupiscentia ejus; et quia amicus hujus saeculi inimicus Dei constituitur. Non habet fenum in cornu, aurum habet in cornu, sed posteriora videte; fenum habet in cauda; cauda ferit ille, cavete. Cavete, inquam, et valete.