Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
30.1
EPISTOLA XXX. AD ARNULFUM. Consulit non eligere locum ubi doceat, sed ubi magis doceatur.
30.1
Domino et fratri charissimo ARNULFO, frater ANSELMUS, salutem.
30.2
Quod vestra petit fraterna dilectio, ut simul praesentes invicem colloquamur, ego quoque ex quo habitum sanctae conversationis sumpsistis desideravi et desidero: sed quia meus nec sum nec esse volo, nondum communis effectum desiderii consequi potui, nec scio si potero. Breviter igitur pro temporis brevitate, litteris ad ea quae mandastis respondeo. De fratre adolescente quod petitis, nec domnus abbas nec nostra congregatio concederet, nisi prius ejus vitam diuturnae conversationis experimento cognosceret. Quod autem aliquo ire proponitis, ubi secundum propositum vestrum vivere possitis, laudo et hortor; hoc tamen praemoneo ut et per licentiam 323 abbatis vestri hoc faciatis; et ut, quocunque iter vestrum Deus direxerit, regulariter sub abbatis obedientia, et non in propriae voluntatis arbitrio, si monachi praemium consequi vultis, vivatis; nec locum ubi vos aliis prodesse, aliosque instruere, sed ubi vos per alios proficere et ab aliis ad spiritalem militiam instrui possitis, eligatis. Sic enim ordinate proficietis, si prius doceri quam docere appetieritis. Praeterea, quod studio scholarum vitam vestram, ex quo saeculo renuntiastis, impenditis, nullatenus vobis expedire cognoscetis, si et vestri finem propositi, et quo exercitio illuc perveniatur, consulitis. Valeat mihi vestra dilecta dilectio, et licet in hac peregrinatione separati ad patriam velut diverso itinere tendamus; oremus tamen pro invicem, ut in patria de Deo simul aeternaliter gaudeamus.