Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
31.1
EPISTOLA XXXI. AD LANFRANCUM. De Lanfranci nepotis sancto profectu, et de capitis dolore, quo laborabat.
31.1
Domino et Patri suo desideratissimo, matri catholicae cum amore reverendo cum reverentia amando archiepiscopo LANFRANCO, frater ANSELMUS suus, in praesentis vitae sanctitate diuturnum fulgere, in futurae vitae felicitate aeternum gaudere.
31.2
Si tam facile dictare et scribere, quam loqui possem, nunquam illi, cui tam saepe loquitur cor meum, epistolarum copia mearum deesset, nisi cum inopia mihi latorum adesset. Sed quoniam tam multa sunt quae me dictare impediunt, ut hoc ipsum, scilicet quam multa sint, meditando nunc enarrare impediant; precor ne mihi paterna vestra succenserat sublimitas, quod raro ad se servuli sui epistolae perveniant. Quamvis namque rubigine stylus manu cessante rubescat, absit tamen ut torpore animus lingua tacente tepescat. Verum his nunc omissis de dulcissimo dilectore meo nepote vestro, cujus conversationis vos scio semper praesentem habere velle notitiam, hoc vobis mando quod mea testatur conscientia. Sic utique cavet a quibus est cavendum, ut nulli nostrum jure videatur reprehensibilis; sic studet humili benignitati et benignae humilitati; sic quieti et silentio atque orationi, ut merito sit omnibus amabilis. Unde certe quotidie et ipse me de se laetum facit laetiorem; et ego illum, ut de communi proximorum dilectione taceam, vestro et suo merito dilectum habeam dilectorem. Sed est quiddam quod, quamvis vere credam quia clementer ei facit divina providentia, non tamen illud videre possum absque charitativae compassionis molestia. Dolore namque capitis jam per plures menses sic eum paterne divina quotidie affligit castigatio, ut et aliquando a conventu communi ejus laeta dissocietur conversatio, et omnino a lectione aut aliqua studiosa meditatione ejus prohibeatur intentio. Quod idcirco vobis mando, ut et ego apud vos non sim reus hujus rei silentio; et vos aliquo, si potestis, eidem charissimo meo per dominum Albertum subveniatis auxilio. Et ut per aliqua signa morbi genus medicus idem cognoscat, fere semper quasi verberantur ei tempora, frons semper ponderosa, sed maxime inclinato. Lux omnis et sonus quanto major, tanto molestior. Saepe, maxime autem post cibum, vultu toto valde rubescit; et simul non solo vultu, sed toto capite ignescit. Domnum vero Guidonem, quem magisterio puerorum addiximus, suavis commendat obedientia, et in strenuitate humilitas, ut pariter gloriari possumus, et vos per quem, et nos qui eum talem habemus. Domnus Osbernus vester, utique et pietatis affectu hilaritate condito in dies venerabiliter pinguescit, et scientiae profectu per studii instantiam et ingenii serenitatem tenacemque memoriam quotidie laudabiliter crescit. Non solum igitur ideo quia nos vestra pariter copulat paterna, qua nos fraterne jactamus, dilectio; sed et, ejus exigentibus meritis, tanta dilectionis mutuae jucundamur conglutinamurque delectatione, ut jam separari non possimus absque utriusque animae scissura quadam et cordis laesione. Sed quando hoc, vestra eum jussione revocante, continget, mea scissura in suo hiatu permanente, ipse suam consolabitur per resolidationem alterius majoris, quam nunc patitur. Verum quiddam est unde me sibi compatiendo dolere compellit. Crescente namque infirmitate quadam, quam vobis notam esse dicit, sic saepissime gravatur ut aliquando usque ad vitae periculum perducatur. In primis enim subitum frigus totum caput illi, deinde cor et totum corpus vehementer afficit; et mox cor immoderata pulsatione laborans, simul cum omnibus corporis sensibus et viribus, sicut exhaustis sanguine fieri solet, deficit. Ex quo defectu, postquam quasi reviviscit, statim velut febricitans totius corporis ardore ignescit. Sequitur quoque dolor capitis, et quasi vomere debeat, gravis perturbatio. Saepe etiam, maxime cum cantat, sic capitis perturbatione vexatur, ut locus in quo est in vertiginem illi rotari videatur. Quem quoniam nec scio nec possum melius, quam a vobis ametur, amare; supersedeo pro eo paternitatem vestram rogare. Audivi quod sanctus Dunstanus regulam vitae monachicae instituerit. Si igitur sic se res habet, vellem libenter famosam Vitam et instituta tanti Patris videre.