Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
33.1
EPISTOLA XXXIII. AD GONDULFUM. Non esse scribendum amico, cujus memoria perpetuo sit in corde.
33.1
Suo suus, amico amicus, fratri frater GONDULFO, ANSELMUS, pro amore felicitatis perseverantiam in sanctitate, pro praemio sanctitatis aeternitatem in felicitate.
33.2
Et is Gondulphus et Anselmus testis est quia ego et tu nequaquam indigemus, ut mutuos nostros affectus per epistolas nobis invicem indicemus. Quoniam enim anima tua et anima mea sese ab invicem nequaquam esse patiuntur absentes, sed sunt indesinenter se mutuo amplectentes; nihil nobis invicem deest de nobis, nisi quia corpore non sumus nobis praesentes. Cur autem tibi dilectionem meam describam in charta, cum ejus veram imaginem assidue serves in cordis tui arca? Quid enim aliud est tua dilectio erga me, quam imago meae dilectionis erga te? Invitat igitur me nota mihi tua voluntas, ut propter corporalem nostram absentiam aliquid tibi scribam; sed quia nobis noti sumus per animarum praesentiam, nescio quid tibi dicam, nisi Dominus tibi faciat quod ipse scit sibi placere, et tibi expedire. Vale.

Intertext edge

Open linked passage

Note