Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
34.1
EPISTOLA XXXIV. AD MAURITIUM. Gratulatur Mauritio de bona valetudine restituta; postulat regulam S. Dunstani et librum Bedae De temporibus.
34.1
Fratri et filio charissimo suo MAURITIO, frater ANSELMUS, dilectionis suae integritatem, integritatis, Deo protegente, perpetuitatem.
34.2
Non quia vel me dignum cui a quoquam paterna debeatur reverentia putem; vel quia dilectionem meam alicujus momenti existimem, hujusmodi salutatione epistolam tuae dilectioni destinatam praetitulavi: sed, quoniam ex quo te novi, semper erga te et fratris dilectionem et patris diligentiam, et si non potui, tamen adhibere curavi. Quam meam quoniam notam et gratam esse tibi scio voluntatem; idcirco gratum fore tibi non dubito, si me dilectionemque meam apud te confido in aliquam extollere dignitatem. Quoniam igitur praecessit quasi superbae salutationis excusatio, subsequatur jam fraternae allocutionis exsecutio. Sicut enim non dubito quod et tua erga me ferveas, et mea erga te gaudeas dilectione; ita certus sum quia quotidie desiderando exspectas, exspectando desideras separationem, quam a dilecto dilectore tuo pateris, consolari alicujus mei nuntii auditu vel lectione. Susceptis dilectionis tuae litteris, major animum amici tui dilatavit laetitia, quam te, fateor, a nobis discedente contraxit moestitia. Te namque discedente levius dolui, quia quod evenisse mandas, hoc eventurum desiderando exspectabam: nunc autem verius gaudeo, quia hoc evenisse mandas, quod eventurum exspectando desiderabam. Quod quia nimis tarde videbatur ad meam pervenire notitiam, litteras pro hoc ipso discutiendo dilectioni tuae dirigere, antequam tuas accepissem, proposueram. In primis igitur pro his, quae mihi scripsisti erga te bona esse, gratias ago Deo, a quo est omne bonum; deinde omnibus illis, qui tibi exhibent, nostrae dilectionis occasione charitatis bonum. Te vero charissimum mihi moneo, quatenus gratiam et beneficia eorum cum quibus degis, quae ante tuae conversationis agnitionem potuisti obtinere, deinceps per ejusdem conversationis ostensionem merearis retinere. De reditu tuo quod te desiderare significas, sub silentio adhuc decrevi supprimere: donec tempore opportuniori reverendo domno et Patri nostro archiepiscopo Lanfranco, cujus voluntati nos obedire oportet, desiderium nostrum rationabiliter valeamus suggerere. De regula sancti Dunstani scripsi domino archiepiscopo. Tu tamen insta domno Henrico et domno Gondulfo ex nostra parte, ut eamdem regulam et Bedam De temporibus propter ea, quae in nostro scis esse corrigenda, qualescunque, quanto tamen meliores possunt, in illis partibus quaerentes mihi cito eosdem libros remissuro debeant accommodare. Omnipotens Dominus te sibi semper et ubique custodiat, frater, et quoniam hoc mavis audire, fili charissime, vale. Nostras litteras raro exspectando, propter sterilia impedimenta mea, tuis, rogo, me saepe laetifica. Iterum dico, quod semper volo, vale.