Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
36.1
EPISTOLA XXXVI. AD ALBERTUM. Refert gratias de Mauritii Beccensis cura, et consulit fugam saeculi.
36.1
Domino, fratri, amico in Christo amato, et ad Christum desiderato ALBERTO, frater ANSELMUS, pro coelestibus terrena despicere, pro terrenis coelestia percipere.
36.2
Non solum praemium, sed vel gratias fateor me, secundum meritum vestrum et desiderium meum, pietati vestrae non posse rependere pro misericordia, quam dilecto fratri meo Mauritio in infirmitate sua dignatur impendere: quoniam tamen alterum utcunque valeo, ad alterum tamen nullatenus sufficio; injustus mihi videor si in eo, quod possum, deficio. Gratias igitur tantas, quanta mea possibilitas est, refero; sed praemium vobis multo opulentius a Christo reddendum reservo, cui ipsi infirmo curam exhibetis, ipso teste, in suo servo Mauritio. Precor etiam quatenus, sicut vos mercedem non taedebit perfectam percipere; ita non pigeat, quantum in vobis est, sanitatem inceptam perficere. Sed his praemissis, quae debeam pro gratiarum actione; quae sequuntur erunt de quadam quam vobis adhuc debeo responsione. Olim namque, cum litteris vestrae dilectionis rescripsi; non totum, quod mente conceperam, descripsi. Quatenus vestra prudentia minus fastidiose perciperet, quod scriptum sibi minus verbose perspiceret. Ad eamdem igitur responsionem pertinet, quod inferius epistola psaesens haec continet. Cum vere dilectam mihi honestatem vestram, tanto studio dilectionem vilis homunculi, meam dico, affectare intueor: utique illam tanta sua supplicatione majus aliquid mereri, quam meus sit amor confiteor. Sed quoniam aliud quid vobis dare possim majus amore non habeo; ipsum quam majorem pro meo modulo possum, exhibeo. Majorem vero dilectionem puto, quod a me nemo valet exigere, quam ut velim eum tanquam meipsum diligere. Quapropter si vobis consulo, quod me mihi, cum sic essem sicut vos nunc estis, singulariter consuluisse, consulendo tenuisse, tenendo amare, amando habitu profiteri, et tota vita niti cognoscitis; vos ipsi judicate, si illud respuere debeatis, cum hoc ego vobis fideliter exhibeam, quod vos a me suppliciter exposcitis. Denique ipsa venerabilis domini et Patris nostri archiepiscopi auctoritas, cujus judicium sua nec ipsa prudentia falli, nec justitia fallere permittet; ipsa, inquam, decernat utrum vos deceat, aut mihi non sit injuriosum, ut nostram vobis dilectionem expetendo asseratis placere; et eamdem ipsam, ejus usum, in quo illa verior est contemnendo probetis vobis displicere. Sed quanquam non vos lateat ad quid velim devenire, consilium tamen meum, imo non meum sed Dei, non me piget clarius aperire. Si igitur jam experti estis, quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est: si jam cognoscitis quia mundus transibit et concupiscentia ejus; si legistis quia amicus saeculi hujus, inimicus Dei constituitur; si creditis, quia quicunque reliquerit domum suam, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit: hortor vos, nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt; sed relinquite ea, et sequamini paupertatem Christi, ut pro eis centuplum accipiatis, et vitam aeternam possideatis. Amen, fiat.