Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
38.1
326 EPISTOLA XXXVIII. AD GUILLELMUM. De litteris Guillelmi sibi additis gaudet, eumque a saeculi vanitate avertit.
38.1
Domno reverendo, affectu toto diligendo et dilecto GUILLELMO, frater ANSELMUS suus, pro amore felicitatis perseverantiam in proficienti sanctitate, pro praemio sanctitatis aeternitatem in sufficienti felicitate.
38.2
Litterae dulcis mihi vestrae dignationis, quas suscepi, cor meum dilecti vestri nominis titulo laetificaverunt; sublimis humilitatis odore refecerunt, profundae charitatis sapore satiaverunt, piae conquestionis affectu compunxerunt. Quarum petitioni cum nunquam velim deficere, utique fateor responsioni me nequaquam posse sufficere. Cum enim in toto me et in omnibus quae in me sunt, conscius ipse mihi sim nihil esse dignum tanta postulatione, et vestra beneficia, et, quod valde majus et mihi charius est, vestra erga me dilectio plus mereantur de me quam meipsum, certe nulla sufficit affectui meo verborum devotio, qua vobis, quia plus non possum, offeram memetipsum. Quatenus vestra sanctitas nec jugem memoriam sui, in me velut in suo dubitet non esse; et si quid divinitus sit in me, certa sit velut quod sui est, suum esse. Quoniam igitur non solum orationis, sed et monitionis et omnimodae sollicitudinis debitorem me scio illius saluti, cujus meipsum esse profiteor; rogat, monet dilectus fidelis vester ne arescat per amorem saeculi semen bonae voluntatis, quod in vobis per divinum respectum coepit germinare; ne teneantur laqueis saeculi pedes vestri, qui jam non solum per opera misericordiae, sed et per celsioris tramitis intentionem in via aeterna coeperunt ambulare. Sed sollicite avertendo oculos mentis vestrae, ne videant vanitatem; semper eos per indeficientem intentionem conversos habeatis ad veritatem.

Intertext edge

Open linked passage

Note