Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
3.1
EPISTOLA III. AD ROBERTUM MONACHUM. Ejus preces, et Anastasii commonachi amicitiam requirit.
3.1
Domino dilectissimo reverendo monacho ROBERTO, frater ANSELMUS Beccensis, inter sancte conversantes tantum minimus, sic in temporalibus velle aeternitatem, ut in aeternis nolit temporalitatem.
3.2
Cum considero, strenue miles Dei, et mihi charissime, cum considero tuae provectus strenuitatis et meae sterilitatem inertiae, vix suggerere sanctitati tuae praesumo mutuae nostrae mentionem amicitiae. Quia enim in cunctis tepidae vitae meae actionibus nihil est quod beneficiis tuae dilectionis possit compensari, 313 erubesco vel a te debitum amici exigere, vel saltem amicum tuum nominari. Sed rursus, cum in reditum patriae supernae alios facile currere, me vero peccatis et tepore gravatum in eadem via vix moveri intueor, magna necessitate cogente, ad praecurrentes me ex intimo corde clamare compellor; non ut velocitas eorum praestolata lentum, reddatur tardior; sed ut tarditas mea a currentibus rapta, fiat velocior. Quapropter cum orationes meae tales sint, ut vel nihil vel parum prosint mihi, quas tuas esse proposui offerre non praesumo tibi; sed precor, ut fervore tuarum accendantur, quatenus efficaciter mihi prosint et tibi. Sic enim coram Deo vult cor meum, et sic ad Deum orat os meum: ut quidquid prodesse debet mihi, non minus prosit tibi quam mihi. Age ergo, vir venerabiliter amabilis et amabiliter venerabilior; certus esto, dum vivo, de hac nostra voluntate, et sollicitus esto de perficienda in me, quae tua erit, charitate. Si enim oraveris pro proximo, scio verum esse quod tibi retribuetur; et si impetraveris, scito tuum esse quidquid mihi tribuetur. Quod ut efficacius efficias, precor, obsecro ut illi sancto viro Anastasio, cujus desiderabili societate frueris, me commendando quantum absentem potes, notum facias, ut et illum amicum tuum mecum communices, et me servum tuum cum illo participes. Quatenus ex hac die dum vivimus per te et tecum, et ego illum venerer amicum alterum Robertum; et ille possideat servum eumdem Anselmum. Quia enim non sum dignus, non audeo petere, quod tamen velle praesumo, ut ego velut alter Robertus utar eodem Anastasio, et ipse me fruatur quasi altero Roberto: cujus bonus odor jam per multos hujus patriae suaviter diffusus, quanto delectabilius animae meae fragrat; tante ipsa ad ejus amicitiam et notitiam ardentius flagrat. Quas jam, ex quo vitam ejus audivi, habeo et amplector, quantum possum; et oro oret et ipse mecum, ut tanto nobis crescant, quantum in Deo crescere possunt. Ambo, charissimi, valete. Obsecro, in Babylonia sentite idipsum, ut in Hierusalem participetis in idipsum. Non hoc dico quasi timens vobis aliquando discordiam venire, sed vere cupiens a vobis nunquam concordiam abire.